Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725
[3. Jänner 1721]
Congregatio prima privata 3 Januarii 1721
Praesentibus Perill: Magn: Spect: et Excell: DD: Garelli Jun: Faber,Kremer, et Mannagetta
Postquam prioribus iam annis a privilegatis Aulae Chirurgis lis apud Supremun Aulae mareschallum mota fuisset, Jacobo Prodedsky, Caesarorum spiculatorum chirurgo, eo quod is quidem ab militija facultate medica Sub Decanatu Spectabilis D: Sattler examinatus, ab ijs vero nec praesentatus, nec gremio incorporatus fuerit, negotium hoc de novo pro amicubili compositione a Supramemorato Supremo Aulae Mareschallo ac Inclytam Facultatem remissum est, quare in congregatione hac, re accratius pensitata, conclusum; medium terminum esse excogitandum,ut et chyrurgis jus praesentandi maneat in salvo, et tamen simul etiam Autoritas Examinis a Facultate peracti maneat intacta, quod est factum, quando Jacobus Prodedsky a Senioribus Aulae privilegatis chyrurgis Stock et Klueg stando praesentatus, et taliter ab ijsdem examinatus est, degentibus in altero cubili Auditoribus Exc: DD: Mannagetta, et Freundt; Pro Magisterio (ad quod Ecx: D: Mannagetta commissarius deputatus est) perficiendo ordinabatur Balsamus Arcaei, et emplastrum
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.8.1, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.8.1/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success