Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[17. September 1713] XVI. congregatio 17. Septembris. Denuo per decretum regiminis praeceptum est ut imposterum duas congregationes singulis septimanis instituat decanus et in deliberationibus suis habeat praesidem unum ex consiliariis regiminis nempe Paulum Christophorum a Schlittern67 qui auditis votis facultatis dicto regimini ac consilio sanitatis deliberata ac conclusa valeat referre. Hoc fuit solemno decanum ac facultatem molestandi a sanitatis consilio inventum, quo ejusdem decani et facultatis in acquirenda in dicto sanitatis consilio sessione omnem decani operam et sollicitudinem eludere satagebat.
Ad hoc autem, ut huic plane inconvenienti et facultati summe praejudicioso mandato occurrero possem, re prius cum facultate decisa sumptoquo mecum dom. a Sattlern, rebus facultatis ac immunitatibus servandis summe zeloti ad dom. Comitem a Seilern68 supremum aulae cancellarium accessi, cui expositis contra hoc regiminis decretum tum oretenus tum scriptotenus facultatis gravaminibus respondit perquam humanissime, se velle omnino jura inveterata ac consuetudines [fol. 313r] facultatis intacta habere, quod per decretum caesareo-aulicum ad regimen et consilium sanitatis sequenti die missum fidelissime comprobavit, quo dictum regiminis et sanitatis consilii mandatum ad nos traditum solemniter cassavit et annullavit. Motiva decani scripto exarata fuere:
Illustrissime ac excellentissime domine domine supremae aulae caesareae cancellarie.
Supervacancum quidem ducit decanus et facultas medica Viennensis sublimi illust. et excell. domini supremi aulae cancellariae sacri romani imperii comitis a Sailern judicio multa in firmandam causam suam adstruere argumenta, postquam ex ipsa adjacentis decreti copia primo intuitu abundanter satis apparet, quanto per excelsum Austriae inferioris regimen ejusdem facultatis conservata hactenus existimatio, et publica in rebus suae activitatis integritas periculo exposita sit, cum vero altefata excellentia sua ex pleno, quo in litteras, literatosque fertur annutu et ipso cui primo loco praesidet, sacrae justitiae zelo benigne concesserit, ut gravamina facultatis, quae libello supplici ad augustos sacrae caesareae majestatis pedes deponere illibata semper in dictum Austriae regimen veneratio impedit, pro ejusdem ampliori informatione breviter annotentur, prae omnibus
Primo ex perquisitis integre facultatis medicae actis affirmari debt, nullum hactenus extitisse exemplum, quod vel dicti excelsi regiminis consiliarius, vel alia' persona publico gubernii nomine facultatis medicae cujuscunque naturae deliberationibus adstitisset, quae
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.684, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.684/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success