Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725
[20. Juli 1724]
Congregatio 16ta habita 20 Julij [1724]
Praesentibus P: M: Sp: et Exc: DD: Lebzelter, Faber, Ruck, Habersack, Mannagetta, Pensa, Maderer, Wallich, Mller, Freundt, Rauch, Guarin, Focky, Deimbl, Braun, Sylverius, Weber, Pl”ckner, Anderler, Czeppl, Vogl, H”ltl.
1: Excell: D: Bartholomaeus Franciscus Scholz Medicinae Doctor nuper repettens expectato a repetitione trimestri supplicans sessionem eam nactus est, praestito juramento, et soluta aurei taxa
2: Cum Venerabile Consistorium ad nuper datam exceptionem circa mille florenos (quae relatio in actis videtur) sequisiverit commissionem Excelsi regiminis, eaque habita fuerit 14. huius, hinc D: Commissarius Freundt (qui nomine facultatis comparuit, ubi nomine Venerabilis Consistorij D: Syndicus ”#ttl et D: Bahr J:V:D: Austriacus Procurator comparuere) fecit relationem, quod D: Bahr summa in Facultatem exacerbatione sua protulerit, et quod DD: Commissarij Excelsi Regiminis, facta ex pate Facultatis, protestatione, audita utraque parte dixerit, se in pleno rem velle proponere, igitur eo usque expectandum
3: cum Magnificus D: exDecanus licet proptia manu iam subscripserit suas rationesm, modo circa extradendam pecuniam tergivisetur, eo quod allegat 50 Imperiales pro tractatione ipsi donatus fuisse, omnes illi, qui eidem congregationi 10 Novembris elapsi anni habitae, interfuerant, asserebant: hanc pecuniam neutriquam condonatam fuisse, sed solum superflous tractationis sumptus.
4: Wenceslav Podiwinsky Silesius Medicinae studiosus supplicat pro stipentio emericano, quod iam elapso anno sollicitabat, cum offerto, se velle has pecuniaspro panegyri impendere, quam in festo tutelari dicere intendit, conclusit Facultas: ad oretenus datam informationem Magn: D: Supereintendentis conferendum eidem annuum 30 florenorum stipendium
5: Cum nuper requisiti DD: Superintendentes nondum extradiderint rationes, instantia facta est per DD: Censores apud Facultatem, proin adhuc semel hodie requisiti, easdem ex post tradiderunt, ut committerentur revisioni censorum.
6: Michael Herzog novus pharmacopoeus ad auream coronam exhibuit litteras contractus cum gmmichianis, ubi bis mille florenum quidem mentio fit, sed non allegatur: an Facultatis, an alterius sint? Proin eidem obligatio,antea ab Inclyta facultate approbata, tradita est, ad quam normam facultas vult assecurari, ut eam signatam proxime afferat.
7: Leonardus Wolf et Johannes Georgius Mozi balneatores Claustroneobugenses iterum conquerunt contra N:# Artingerin, quae licet in hodiernam diem citata, tamen non comparuit proin resolutum, ut negotium in Excelso Regimine terminent.
8. Cusa Exc: D: Deimbl collegae nostri contra Johannem Isaak Balneatorem in Leopodina dilata est ad 31 huius, cum non omnes certificationes adsint.
9: Johannes carl Stockerovij illicite practicans, et a pharmacopoeo illius loci Carolo ferdinando Narciss accusatus comparuit quidem, prae foribus, sed cum advocatum Stubner una secum admittere recusaremque, se infecta disparuit, igitur pharmacoeo insinatum, ut per Excelsum Regimen quaereat citationem.
10. Anna Maria Eckerin obstetrix, quae hodie debisset comparere, scripto se excusavit, quod [fol.465r] Mariam Evam Christinam K„uffin natam Barthin, quam docendi nuper licentiam aquisivit, nec possit, nec velit ad inscriptionem praesentare, conclusum: supplicanti nec hanc nec aliam adiutricem esse inscribendam, K„uffin veri sibi provideat de alia capar#e magistra
11: Maria barbara bendlin adiutrix supplicans pro remissione taxae examinis, item eius magistra Catharina Burgerin eam accusans, similiter dilati sunt in proximum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.8.111, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.8.111/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success