Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1721-1744
[20. Juli 1724]
Die 20 Julij [1724] Congregatio praesentibus P. M. Sp. et Exc. DD. Lebzelter, Faber, Ruck, Habersack, Mannagetta, Pensa, Maderer, Wallich, Mller, Freundt, Rauch, Guarin, Focky, Deimbl, Braun, Sylverius, Weber, Plöckner, Anderler, Czeppl, Vogl, Höltl.
1mo Excell. D. Bartholomaeus Franciscus Scholz medicinae Dr. nuper repetens expectato trimestri tempore a dipsputatione supplicans sessionem, eam nactus est praestito juramento et soluta aurei tana.
2do Cum Venerabile Consistorium ad nuper datam exceptionem circa dandos 1000 fl. (quae relatio in actis videtur) requisiverit commissionem excelsi Regiminis, eaque habita fuerit 14ta huius hinc D. Commissarius Freundt, (qui nomine facultatis comparuit, ubi nomine Consistorij D. Bahr J.V.D. et Nationis Austriacae Procurator et Dominus Syndicus ™ttl comparuere) fecit relationem quod D. bahr summa exacerbatione in facultatem sua protularit, et quod Commissarij Regiminis (facta ex parte facultatis protestatione) dixerint, se in pleno rem velle proponere, igitur eo usque expectandum.
3tio Cum P.ustris D. Exdecanus licet propria manu iam subscripserit suas rationes, modo circa extradendam pecuniam tergiversetur, eo quod alleget quinquacinta Imp. pro tractatione ipsi a facultate donatos fuisse, omnes illi, qui eidem congregationi habitae 10 Novembris elapsi anni interfuerant, hanc pecuniam neutiquam condonatam fuisse, sed solum superfluos tractationis sumptus.
4to Wenceslaus Podiwinsky Silesius medicinae studiosus supplicat pro stipendio Emericano, quod iam elapso anno sollicitabat, offertque se, quod velit hos pecunias impendere in festo tutelari ad panegyum, quam dicere intendit, conclusit facultas: ad oretenus datam informationem M. Domini superintendentis conferandum eidem esse stipendium 30 fl.
5to Cum DD. superintendentes fundationum, qui prima Maij debuissent suas rationes dare, hoc tamenhuiusque# neglexerint, Domini Censores fecerunt instantiam apud facultatem, proin M.D. superintendentes Sorbaitho - Btnerianus promisit usque ad ultimam Augusti huius anni se daturum rationes, secus si fecerit, se pro mulcta velle aerario facultatis 50 fl. solvere, M.D. superintendens Emericanus dicit, se habere rationes in paratis, et cras velle dare.
6to Michael Herzog novus pharmacopoeus ad auream coronam exhibuit litteras contractus cum Gimmichianis, ubi bis mille florenorum quidem mentio sit, sed non allegatur: an facultatis, an alterius sint? Proin eidem obligatio antea ab Inclyta facultate approbata tradita est ad quam normam facultas vult assecurari, ut eam scipiatam # intra aliquot dies afferat.
7mo Leonardus Wolf et johannes Georgius Mozi balneatores Claustroneoburgenses iterato conqueruntur contra N. Artingerin, quae licet in hodiernam diem citata, non comparuit. fol.40v
8vo# Cum Excell. D. Deimbl Collega contra Johannem Isaack balneatorem in Leopoldina dilata est ad 31 huius cum omnes certificationes adsint.
9no Johannes Carl Stockerovij illicite practicans, et a pharmacopoeo illius loci Carolo Ferdinando Marciss accusatus comparuit quidem pare feribus, sed cum advocatum Stubner una secum admittere recusaremus, re infecta disparuit, igitur pharmacopoeo insinuatum, ut per Excelsum Regimen quaerunt citationem.
10mo Anna Maria Eggerin obstetrix, quae hodie debuisset comparare, scripto se excusavit, quod Mariam Evam #tinam K„uffin, natam Parthin, quam docendi nuper gratiam aquisivit, non velit, nec possit paresentare pro inscriptione, sed quod aliano haberet, quam vellet praesentare pro inscriptione, conclusum: Supplicanti nec hanc nec aliam adiutricem esse inscribendam, K„uffin vero sibi provideat de alia magistra capare.
11mo Maria Barbara Bendlin adiurix supplicans pro remissione taxae examinis, item eius magistra Catharina Burgerin eam accusans, similiter Erhardus Sellmayr locarius denuo accusans Georgium Franck illicite practicantem, dilati sunt ad proximam congregationem.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.106, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.106/charter>, accessed 2025-04-13+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success