Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725
[3. Mai 1725]
Congregatio 6ta habita 3. Maij [1725]
Praesentibus P: M: Sp: et Exc: DD: Lebzelter Sen: Ruck, Pock, Habersack, Widman, Pensa, Albrecht, Freundt, Rauch, Guarin, Deimbl, Paminger, Braun, Sylverius, Weber, Chrisman, Anderler, salzgeber, Czeppl, Vogl, H”ltl, Schwendiman, Zwenhof, Frid, Pfundheller, Kramer, Lebzelter Jun: Hirneys.
1: Exc: D: Johannes Baptistus Leopod Braband collega noster iterato supplicat pro adiuta, resolutum: cum varij modi iuvandi hactenus, uti et pecunia data incassum hactenus adhibiti fuerint, ipsemet ut proponat modum, quo iuvari possit, dein secuturam resolutionem.
2: Exc: DD: Franciscus Andreas Kirchschlag, et Carolus Fezer Romae promoti supplicant pro acta repetitionis, licet diplomata nondum secum Viennan apprtaverint, hinc pro priori Exc: D: Salzgeber, pro altero vero Reverendissimus dominus Abbas Scotensis hic Viennae fide jussorem agit, contranitentibus quidem varijs, per maiora tamen conclusum: eos proxime ad actum repetitionis esse admittendos.
3: Occasione hius repetitionis statutum est in faczltate, ut quando baccalaurei iam sunt formati, et coaetanei, vel annis studiorum his inferiores Medicinae studiosi pro accelerando gradu, et in reditu citioris repetitionis causa in fraudembaccalaureorum hinc alio pro gradu migrant, ij redeuntes et repetentes sessionem ante baccalaureos capere inhabiles sint; haec autem sntentia in futurum, et non in moderno casu valorem habeat. [fol.472r]
4: Statutum pariter: ut Spect: DD: Decani sint magis in danda licentia imprimendi Schedas agyrticas, et ut is, qui contra facit, aerario 50 fl: per modum mulctae deponat.
5: Itidem statutum: ut Spect: DD: Decani simpliciter non ita facile inscribant matriculae studiosos , nisi ab uno vel altero D: Professore inscribendus testimonium sici et Metaphysici, Hippocraten nondum salutantes, inscribuntur.
6: Lecta sunt acta Spectab: Domini Antecessoris Pock, et quoad rationes tradita sunt revisioni DD: Censorum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.8.176, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.8.176/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success