Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725
[28. Mai 1725]
Congregatio 8va habita 28 Maij [1725]
Praesentibus P: M: Sp: et Exc: DD: Lebzelter Sen: Habersack, Widman, Pensa, Albrecht, mller, Freundt, Guarin, Deimbl, Bucamps, Sylverius, Weber, Dam, Chrisman, Zwenhof, Lebzelter J: Hirneys.
1: Carolus Magnus Medicinae studiosus nuper supplicans pro stipendio emericano, ad oretenus datam informationem annuo 30 fl# stipendio potitus est.
2: Supplia philippi jacobi Weygand Medicinae baccalaurei pro stipendio Budneriano remissa est ad eum D: superintendentem.
3: Eva Maria Redlin adiutrix apud Mariam Antoniam Duslin obstetricem, licet nondum expleto quadrimienniorogat examen, cum habeat occasionem apud Status Carinthiae fortunam et locum figendi; conclusum: fiat haec gratia; sed sine consequentia.
4: Venit supplicatio ab Antonio Knmller famulo, cuius filia 4 circiter annorum ab assumpto medicamento duas post dies mortua, quod medicamentum pharmacopolus in widen, dictus Boymon, absque, praescritu Medici proponavit, cum vero citatus non comparuerit, et data medicamenta descripta tanto sint collective, non vero diaetim, hinc suspicio sit de non data genuina Medicinae descriptione#, conclusum: eum ad proximum omni rigore esse ad examinandum citandum.
5: Domini Turner judicis in neoburga forensi familia movet litem balneatori Augustino Leichnamschneider de defuncta Rosina Turnerin, quam ut hypochondriacam, in salivationem absque praescitu Medici sumens, omissis generalibus vita privasse videtur 7ma die, et cum Medici, quos antea patiens accessit, dissuaserit# hanc curam, fol.473r
quam is contra juramentum temere instituit, unde modo resarcitionem expensarum familia expetit, conclusum: 1: ut quoad expensas amicabiliter cum familia agat, ne cum hoc negotium non sit nostri fori, in altiori instantia severius in ipsum animadversitatur; 2do cum peccaverit in artem, et contra juramentum, eum 50 florenis esse mulctandum, cum comminatione, proxime similis attentandae curae poenam esse centum aureos.
6: Exc: DD: Josephus Antonius de Mazzella Salerni, et Andreas Koller Romae promoti Medicinae doctores supplicant pro actu repetitionis, et admissi sunt.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.8.178, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.8.178/charter>, accessed 2025-04-19+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success