Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1721-1744
[28. Mai 1725]
Congregatio publica die 28 Maij [1725]praesentibus P. M. Sp. et Exc. DD. Lebzelter, habersack, Widman, Pensa, Albrecht, Mller, Freundt, Guarin, Deimbl, Bucamps, Sylverius, Weber, Dam, Chrisman, Zwenhof, lebzelter jun., Hirneys.
1. Carolus M.us medicinae Studiosus nuper supplicans pro stipendio Emericano ad oretenus datam informationem eo potius ad annum unum.
2. Supplica Philippi Jacobi Weygand med. Baccalaurei pro stipendio Btneriano, remissa est ad D. superintendenti pro parere.
3. Eva Maria Redlin, adiutrix apud Mariam Antoniam Duslin obstetricem, licet nondum expleto quadriennio rogat examen, cum habeat occasionem apud status Carinthiae fortunam et locum figendi conclusum his stantibus fiat haec gartia, sed sine consequentiam.
4. Venit supplicatio ab Antonia Knmller famulo, cuius filia 4 circiter annorum ob assumpto medicamento vomitorio post duas dies mortua, quod medicamentum pharmacopoeus in Widen fol.50r
dictus Boymon absque praesitu medici propinavit, cum vero citatus non comparuerit, et data medicamenta descripta solum sint collective, non vero dietim, hinc suspicio sit de non data genuinae medicinae descriptione, conclusum: eum ad proxime omni rigore esse citandum.
5. Domini Thurner Judicis in civitate Corneuburgensi familia movet litem Augustino Leichnamschneider balneatori, de defuncta Rosina Thurnerin, quam ut hypochondriacam, absque praescitu medici in salivationem sumens omissis generalibus 7ma die vita privasse videtur, et cum medici, quos antea patiens accessit, dissvaserint# hanc curam, quam is contra juramentum temerarie instituit, unde modo resarcitionem expensarum familia expetit, conclusum: 1. ut quoad expensas amocabiliter cum familia agat, ne, cum hoc negotium non sit nostri fori, in altiori instantia in ipsum severius animadversitas; 2do cum peccaverit in artem et contra juramentum, cum 50 florenis sine remissione esse mulctandum cum comminatione: proxime similis attentandae curae mulctam esse 100 florenos.
6. Exc. DD. Josephus Antonius de Mazzella et Andreas Koller libellis supplicibus rogant actum repetitionis, qui ijsdem etiam concessus est.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.136, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.136/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success