Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725
[25. September 1721]
Congregatio 20ma seu consilium Medico Legale 25o Septembris [1721]
Praesentibus Perill: Magn: Spect: ac Exc: DD: Fack, Garelli sen: et jun: Freundt
Cancellaria intima inferioris Austriae injunxit Domino Joanni Christophoro L: B: Paniquar, ut intra spatium 24 horarum #Graecium# ad regimen (cujus consiliarius est) pergat, sub poena praeclusi, super hoc supplicabat moderationem sententiae, eo quod haemorrhoidibus, venarumque earum exulceratine impeditus sit, hunc ab eadem cancelaria submisi sunt chyrurgi Stock et Leichnamschneider, qui inopinate advenientes visitarunt Dominum Patientem, licet protestantem (quod modo ante sedes in tantum non appareat affectus, quemadmodum post sedes) dederuntque mox cacellariae relationem, quod levis adsit inflammatio et tumor, non impediens iter, quae data informatione D: patiens praeclusus est. Stock chyrurgus post prandium #habitis sedibus rogatus ad visitationem, invenit ad iter incapacem, quam incapacitatem ubi stato loco denunciare voluit, non habebat occasionem, proinde pro ulteriori auxilio alios duos chyrurgos Klueg et Derwess D: patiens
vocavit, qui genuinum de incapacitate itineris testimonium dedere, quod Stock ad requisitionem supremi Aulae Mareschalli et Leichenschneider ad instantiam praetorij praestitit; quaerit hic D: Patiens modo consilium medicum: an non primi duo chYrurgi debuissent attendere ad protestationem? et an stantibus his attestatis molestam hoc iter instituere potuissent? Conclusum: attestatum esse dandum, quod Facultas credavit, intimam Cancellariam quaesivisse genuinam veritatem affectus, quod in # visitatione tantum exteriora, et superficialiter tractaverint chyrurgi, inde non poterint dare genuinam informatinem, quod secundum #aes authore raro hic affectus, nisi post sedes, sit manifestus, quod protestationem debuissent attendere, et si non fecissent eam D: patiens, ipsi vi artis debuissent visitationem post sedes instituere, et evusque relatinem differre, quod ji chyrurgi omnes citati oretenus sub juramento sua attestata confirmarint; his omnibus "dum artem pensitatis impossibile fuisset, sine gravi periculo diebus caniculae iter tam molestum suscipere, et consequenter priores duos chyrurgos nec ex arte, nec ex conscientia potuisse dare primum attestatum
2do Godefridus Drich exaninatus oculita supplicat gratiam practicandi, cum ob uxoris processus hic debeat condomai, conclusum: doceat necessitatem praesentia, seque abeat
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.8.20, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.8.20/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success