useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.9.31
Signature: 1.9.31
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
25. September 1721
Sitzung vom 25. September 1721  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1721-1744

    x

    [25. September 1721]

    Die 25. Septembris [1721] fuit consilium medico - legale habitum a P. M. et Sp. ac Exc. DD. Fack, Garelli sen. et jun., Freundt. Cancellaria Inferioris Austriae iniunxit Johanni Christophoro L. B. {libero baroni ?} a Paniguar34 ut intra spatium 24 horarum Graecium ad suum dicasterium pergat, sub poena praeclusi. Super quod supplicavit moderationem sententiae, cum insinuatione, quod haemorrhoidibus, venarumque earum ulceratione impeditus sit, quapropter ab eadem cancellaria submissi sunt chyrurgi Stock et Leichnamschneider, qui inopinate advenientes visitarunt D. patientem, licet protestantem, quod modo ante sedes non appareat adeo affectus, quemadmodum post sedes, et cancellariae relationem dederunt, quod levis adsit inflammatio et tumor non impediens iter; qua data informatione is D. patiens praeclusus est. Stock chyrurgus post prandium rursus requisitus visitavit, et invenit ad iter incapacem, quam incapacitatem, cum apud D. referendarium Loidl vellet demonstrare, nunquam admissus est, proin adhuc alios duos chyrurgos D. patiens requisivit scilicet D. Klueg et Derweis pro auxilio et sua defensione; qui duo genuinum de incapacitate testimonium dederant, quod et Stock ad requisitionem superioris aulae mareschalli et Leichnamschneider ad instantiam praetorij praestitit. D. patiens proin petit inclytae facultatis judicium:

    P. M. D. Fack dicit: Ob primam informationem non attenta protestatione errorem a chyrurgo in arte fuisse factum, eam informationem fuisse summe erroneam et nullius vigoris. P. M. D. Garelli sen.: Affectum condilomatibus stipatum esse gravem, et primam visitationem fuisse imperfectam, dominoque patienti iniuriam fuisse factam ob non observatam protestationem. P. M. D. Garelli jun.: Maximum {fundatum}, primam attestationem esse in arte nullam, quia duo primi chyrurgi vi artis debuissent attendere ad protestationem, et si etiam patiens non fecisset protestationem, ipsimet debuissent vi artis facere in sua relatione, cum in omnibus affectibus haemorrhoidum id sit observandum. N.B : Quod cancellaria petit veritatem [fol.17v] et quod stantibus his attestatis non potuerit D. patiens tunc temporis tale difficile iter suscipere35 ita et D. Freundt. Conclusum, quod {cancellaria} requisiverit genuinam informationem, quod tantum exteriora et superficialia chyrurgi inspexerint, quod ex exteriori inspectione non potuerint dare genuinam informationem, quod secundum authores omnes istud malum se raro nisi post sedes manifestat, quod D. patiens non abnuerit visitationem, sed protestatus fuerit ipsos nihil visuros nisi post sedem, ubi pariter illos invitavit ad investigandam rem sedibus peractis, cum petitioni debuissent aquiescere, et etsi non requisiti, tamen vi artis debuissent aliam visitationem post sedes peragere, interea relationem suspendendo. Facta visitatione autem post sede ad requisitionem chyrurgi Stock primo legaliter missi ad istam visitationem omnia inventa fuere, ut attestatio monstrat, quod denuo fuerunt confirmata per chyrurgos in auxilium a domino patiente {accessitos}, quos omnes inclyta facultas medica datis etiam attestatis citavit, et oretenus desuper examinavit, attestata manuscripta sub obligatione juramenti oretenus confirmantes, quibus positis et secundum veritatem et {conscientia} trutinatis impossibile fuisset dominum patientem tunc temporis sub ipsis canicularibus iter tam molestum suscipere; et {Cnter} priores duos chyrurgos nec ex arte nec conscientia potuisse dare {primum} attestatum.

    2. Gottfried v. Dürich examinatus operator supplicat ob durantem processum admitti ad liberam p.t. praxim. Decisum: Wan der supplicant getreulich beweisgrund der nothwendigkeit seines hierseyn in zeit des angezogenen process vorbringen wird, folgt ferrers bescheid. [fol.18r]

    Source Fulltext: unpublizierte Edition, Sonia Horn
    x
    Editions
    • unpublizierte Edition, Sonia Horn


    Notes
    34 AP C/2/1721
    35 gestrichen: indagare
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.