Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725
[7. August 1725]
7. Augusti: Examinatus est Franciscus Fuchs pharmacopoeus Austriacus Boistorffensis, qui dum 1713 disciplinam absolvit Nicolspurgi in Moravia, et fere per novem annos in pharmacopoea aulica D: Gnther a Sternegg servivit, modo pro Serenissima Archiduce Elisabetha in Belgium ut Personae et Aulae pharmacopoeus susceptus est, Examinatores erant P: M: Sp: et Exc: DD: Fack, Garelli J: Bossinger et Freundt, Praesentatores pharmacopoei Seniores Pfaller et Hagl, quibus omnibus satisfecit, proin susceptus..#
Fuit huic Candidato propositum, hoc examen solum valere pro Belgio taliter, ut si aut Serenissima Ipsaaut hic Candidatus rursus rediret, per hoc non haberet authoritatem pharmacopolium hicerigendi, si tamen Patronum agere velit, obligatus sit, de actu iam existente pharmacopolio sibi providere; id quod hic Candidatus in praesentia Praelaudatorum Magnificorum virorum se observaturum sancte adpromisit.....Jura...3.-
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.8.219, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.8.219/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success