Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1721-1744
[7. August 1725]
Die 7 Augusti [1725] Examinatus est Franciscus Fuchs, qui in pharmacopoea #Hulica apud D. Gunther per 8 et plus annos servierat quod emerit# et modo pro serenissima Archiduce Elisabetha ad iter Bruxellense susceptus est, Examinatores erant P. M. Sp. et Exc. DD. Fack, Garelli jun. Bossingern et Freundt, Praesentatores Pharmacop. seniores Pfaller et Hagl a quibus unanimiter admissus est.
Notandum: quod huic candidato propositum fuerit, hoc examen ad iter Bruxellensi # valere taliter, ut si casu quo serenissima ipsa, vel hic candidatus Viennam rediret, hoc ipso non haberet faculatatem pharmacopolium speciale hic erigendi, sed si patronum agere velit, sibi# de una ex actualibus officinis pharmaceuticis providere debeat, cui proposit#### mente subscripsit. Jura...............................3 fl. fol.51v vacat fol.52r
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.144, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.144/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success