Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725
[5. Dezember 1725]
Congregatio Ultima habita 5. Decembris
Praesentibus P: M: Sp: et Exc: DD: Lebzelter, Preyser, Tamen, Habersack, Widman, Pensa, Maderer, Caraffa, Mller, Freundt, Rauch, Guarin, Wieser, Focky, Deimbl, Paminger, Barun, Bucamps, Sylverius, Weber, Dam, Chrisman, Pl”ckner, Anderler, Salzgeber, Czeppl, Vogl, H”ltl, Scholz, Schwndiman, Frid, Zwenhof, Pfundheller, Karmer, Hirneys, Mannagetta, Mazzella
1: Johannes Kempf Moguntinus Medicinae studiosus supplicans pro stipendio Budneriano remissus est ad M: Dominum Superintendentem pro parere.
2: Rationes Sorbaithianae et Bderianae a DD: Censoribus iam revisae et approbatae approbabantur publice, et earum fundationum Magnifico Domino Superintendenti datae sunt litterae, quas vocant Raitschein, in prima fundatione manent in aerario 108 fl. 3 X. in secunda manent in resto 175 fl.
3: Exc: D: Pensa refert de R: D: Chori magistro S”hnlein, quod respectu fundationis Stumpfianae ignoret, an ipsius Domini antecessores theologiae studiosos, uti et ratione facultati praesentaverint, conclusum: cum de utroque cinstat, fiant extractus prothocolli, ut confundatur.
4: Lecta sunt acta annui huius Decanatus nemine contracicient, et quoad rationes tradita sunt revisioni DD: Censorum. fol.478r
5. Tandem ubi Perill: ac Magn: Dominus exRector Johannes Wolfgangus Preyser in sua Rectoratus resignatione, motu proprio, Celeberrimae Universitatis viennensis Prothocollo inseri iusserat se pro sequenti anno Decanatum Facultatis Medicinae non suscepturum, hinc utpote praesens desuper a me infrascripto Decano ante meam resignationem interrogatus asseruit, non videri sibi, quomodo ad tanta onera, tantasque consequenter expensas adigi possit, si vero Inclytae Faculati placuerit se confirmare, si quoque paratum esse pro Facultate laborare, proin per applausum aggratulatum est.
Visitationes pharmaceuticae omnes debito tempore habitae sunt, et ubi Boyyman pharmacopoeus in Widen inquantitate et qualitate minus habens inventus est eidem iniunctum, ut sua meliorem im modum dispemset et laboret, secus Facultatem huius negligentia speciem excelso regimini repraesentaturam, et eum ex offo# sine ullis expensis intra aliquot dies esse rurus visitando; quod et factum#, ubi 4ta Decembris 1725 rursus visitatus fuit ante meridiam, et notabilis melioratio inventa est.
Disputatio publica
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.8.224, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.8.224/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success