Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1726-1730
[10. Jänner 1726]
Die 10 Januarij [1726] congregatio privata praesentibus P. M. Sp. et Exc. DD. Fack, Lebzelter, Loigg, Pensa, Freundt, Rauch, Guarin, Paminger, Weber.
1 mo Philippus Jacobus Weygand.
2 do Johannes Andreas Köstler.
3 o Johannes Kempf. Omnes medicinae studiosi supplicant pro stipendio Stumpfiano1, decisum: Pro parere.
4 to Francisci Schönberg, neosuscepti chyrurgi aulici, supplica pro examine approbata est.
5 to Negotium Baumgartner agyrtae, qui emansit, sed actor oretenus iterum omnia confirmavit, dixit, uxorem laborasse vomitu sanguinis, ubi agyrta vocatus fuit, promisit se eam velle curare pro 100 fl. sostro, enim ad 75 fl. contraxerunt, cum assecuratione suis pillulis se eam sine mortis periculo curaturum; altera post assumptum pilluli unius minitum die peius habuit, et lypothymias passa est, petit resarcitionem pecuniae, cuius medietatem anticipato solvit.
D. Fack iudicat incarcerationem et discessum.
D. Lebzelter, idem, una cum mulcta.
D. Loigg, rem esse adhuc in aliquantum in suspenso habendam, quoad curam internam est mulctandus
D. Pensa, ut refractarius et in artem peccans mulctetur.
D. Freundt, idem.
D. Rauch, idem.
D. Guarin, mulctam meretur, una cum nupero manifestante.
D. Paminger, puniatur in artem peccans et refractarius, simul ut propalatorem manifestet.
D. Weber, suspensionem esse faciendam et adhuc semel esse citandum.
6. Loidolderin Maria Magdalena
7. Mllerin Barbara } negativas propter adiutrices2
8. Panzerin Maria Brigitta
9. Sammentliche[?] Zahn - und Mund„rzten
10. Herlitsh Haupt*[?] bey Regierung ansuchung3
11. Schallingerlich affair.
12. Fichtl, secretarius regiminis, petit testimonium maniae de proprio socero. [fol.53r]
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.148, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.148/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success