Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725
[13. November 1721]
Congregatio 23tia 13 Novembris [1721]
Praesentibus Perill: Magn: Spect: et Excel: DD: Lebzelter, Zebriach, Pock sen: Habersack, Widman, Mannagetta, Pensa, Wallich, Mller, Freundt, Rauch, Guarin, Focky jun: Hulin jun: Kirchschlager, Deimbl, Paminger, Jans, Braun, Dolles, Sylverius, Weber, Myeting, Balsand, Rutgers, Pock jun:
1o Adjutrix Brabandin apud Buchhamerin conqueritur contra magistram suam, quod ipsam isimulet furti cuiusdam lapidis quadrati, et quod pecunias baptismales subduxerit, et 2o, quod eam in disciplina non velit absolvere; conclusum: magistra has diffamationes esse prohibendas, cum non possit probare, et iniungendum, ut omni huminitate et amicabilitate per annos disciplina ipsam doceat, secus Inclyta facultas adjutricem alteri committet absolvendam, et Buchhamerin in perpetuum carebit adjutrice.
2o Lectum fiut memoriale Augustissimo in audientia dandum contra agyrtas cum adjutricibus gravaminibus pharmacopoeorum, fol.436r
chyrurgorum et balneatorum praesentibus senioribus horum corporum, quibus utpote hospitibus sessio a latere concessa est et durante lectione; hoc memoriale unanimiter approbatum, et in habita die 21ma huius audientia Augustissimo exhibitum est.
3o Proposita fuit misera condition Excelentissimi Domini Braband collega nodstri, degenterantis in maniacum. statuit Facultas videndum, ut ad FF:# misericordiae includatur erga stipulationem, honestamque solutionem, quam varij dandum judicarunt ex aerario, plurim per collectam; ubi Exc: Dominus Zebriach annuatim 15 Fl ex innata generositate obtulit.
4to Lecta sunt acta Perill: et Magn: D: Faber Ex# Decani, qua jam a censoribus approbata, inscriptioni demandata sunt.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.8.23, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.8.23/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success