Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1721-1744
[13. November 1721]
Die 13 Novembris 1721 habita congregatio praesentibus P. M. Sp. et Exc. DD. Lebzeltern, Zebriach, Pock [sen.], Habersack, Widman, Mannagetta, Pensa, Wallich, Müller, Freundt, Rauch, Guarin, Focky jun., Hulin jun., Kirchschlager, Deimbl, Paminger, Jans, Braun, Dolles, Sylverius, Weber, Myeting, Bassand, Rutgers, Pock jun.
1o Adiutrix Brabandin apud Buechamerin conqueritur contra magistram suam, quod ipsam furti cuiusdam lapidis quadrati insimulet, petit resarcitionem famae, si posset fieri amicabiliter, 2do insimulata est, quod pecunias subduxerit, et 3o eam non vult magistra absolvere. Conclusum, ut magistra omni humanitate et amicabilitate eam doceat, secus inclyta facultate ad aliam magistram det, et priore careat adiutrice in perpetuum. [fol.20r]
2o Lectum fuit memoriale augustissimi in audientia dandum contra agyrtas, cum adiacentibus gravaminibus pharmacopoeorum, chyrurgorum et balneatorum praesentibus senioribus {pharmacopoeorum, chyrurgorum et balneatorum} quibus utpote hospitibus sessio a latere concessa est durante lectione. Quod memoriale unanimiter approbatur. 41
3o Proposita fuit misera conditio D. Braband collegiati, degenerantis in maniacum, statuit facultas videndum, ut ad FF. Misericordiae includatur erga honestam solutionem, {quando/quod} iudicat dandam: P. M. D. Lebzelter ex aerario, D. Zebriach vult annuatim dare 15 fl., D. Pock ex aerario, D. Habersack ex aerario, D. Widman ex acceptis, D. Mannagetta collectionem, D. Pensa ita et Wallich, Freundt, Rauch et reliqui.
4o Lecta fuerat acta P. et M. D. Faber exdecani.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.38, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.38/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success