Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725
[12. Jänner 1722]
Congregatio 1ma habita 12 Januarii 1722 publica praesentibus fere omnibus:
1mo Martinus Schram Lusata et Franciscus Josephus Gollasche
Silesita supplicant pro stipendio Emericano, item Johannes Petrus Fried Moquintinus pro stipendio Stumpfiano, omnes tres medicinae studiosi, decisum: DD: Superintendentes pro informatione
2do Anna Maria Aichmllerin obstetrix ex quindeum senioribus supplicat, liceret sibi propriam filiam adjutrice habere: conclusum: fiat
3tio Supplicat Maria Magdalena Susanna Stickerin inscriptionem apud Catharinam Fischerin obstetricem ad D: Marcum pro tribus annis; conclusum: eam simpliciter esse inscribendam, si tamen post triennium completum sufficientia testimonia sua capacitatis monstraverit, posse eam examen supplicando urgere.
4to Paulus Ebner Operator sollicitat examen; conclusum: ipsius precibus esse annuendam, cum non nisi maiorum mindinarium# temporo hic praetiandi et juramento praestando, et privilegio acquirendo obligetur.
5to Lecta est informatio a censoribus inclytae facultatis iam fere ante annum proposita, circa inventa capitalia fundationis Emericanae quae per universalem haeredem Deimblianum occulata fuerunt, cum DD. censores suaserint per duos DD. commissarios Dominae Deimblin hoc esse pro sua determinatione insinuandum, ordinati sunt ad hoc officium DD. comissarij Freundt et Rauch cum vero bonis nihil efficeretur, negotium clarissimo D. Mller, I. U. doctori, iudicialiter exequendum comissum est. [fol.441v]
6to Dominus Greneck J:V:Dr: et pandectarum Professor publicus; Supplicat quatenus Inclyta Facultas Iudicum ipsi vellet communicare: an filius a tempore completi infave ecclesiae matrimonij post sex menses demptis tribus diebus editus possit esse legitimus et vivus ? conclusum: casum esse exactissime et medice delineandum, ex post negotium per modum thesium sub sigillo facultatis omnibus membris esse communicandum pro subscribenda sua sententia, D: supplicans vero ex post destitit a suo petito.
7mo Delata est Francisca Schmidin pharmacopoei in Stockerau vidua, quod a morte mariti iam per fere integrum annum provisore nondum examinato officinae provideat; conclusum: per decretum ex offo socium ad eamen esse citandum, qui dein comparuit, et examinatus est.
8vo Maria Betschauin (quae in servitijs quondam erat apud EXC: D: Mannabach) collatum est praestita relatione MagN: Domini Superintendentis stipendium nuptiale ex fundatione emericana.
9no De more consueto lecta sunt statuta Inclytae Facultatis Medicae ut omnes praesertim juniores, eorundem notitiam habeant.
Inscripti Studiosi
DD: Carolus et Leopoldus ab Lebzeltern S:R:#: Equites 9 Decembris 1721
Franciscus Antonius de Dilmann Aust: Viennensis 19Jan:1722 ...........................................solvit.....1Fl 30
Ignatius Galser, Hungarus Bodeoliensis 20 April.......2Fl
Johannes Georgius Sitter Carniolus Labacensis eodem...gratis
Antonius Dombschtz Carniolus Labacensis eodem...gratis
Inscriptae adjutrices
Maria Magdalena Strickerin adjutrix apud Annam Cath: Fischerin ad D: Marcum 12 Jan: 1722............................2Fl
Maria Johanna adjutrix apud matrem Mariam Annam Aichmllerin
12 Jan: 1722.............................................2Fl
Maria Anna Eilersin adjutrix apud Barbaram Petrascherin
20 Apr:...............................................1Fl 30
Examina
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.8.28, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.8.28/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success