Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725
[10. März 1721]
Congregatio Tertia 10 Martij [1721]
Praesentibus Perill; Magn: Spect: et Exc: DD: Focky Rectore, Fack, Garelli Jun: Lebzeltern, Faber, Kremer, Loigg, Zebriach, Pock Sen: Habersack, Mannabach, Widmann, Mannagetta, Pensa, Caraffa, Sudner Jun: Mller, Freundt, Rauch, Guarin, Focky Jun: Hulin Jun: Kerner, Deimbl, Baminger, Jans, Braun, Dolles, Sylverius, Weber, Dam, Angerer, Myeting, Balsand, Rutgers, Bock Jun:
1o Fundatio Stumpfiana fuit examinata, litterae fundationis lecta, et conclusum, Iamdiu constitutionis DD: Superintendentibus Haan et Mannabach copias cum Decretis communicandas esse, ut omnia secundum tenorem litterarum fundatoriarum observentes
2o Anna Catharina Heinin adjutrix apud obstetricem Perzlin vendiderat obstetricis Woitschin adjutrici Krimin pro 12 FL apotheculam, et pro arrha iam accepit unum florenum, modo vero venditionem retractare intendit, conclusum: cum venditio legitime facta fuerit, et arrham iam acceperit, hanc non nisi emptrice consentiente annulari non posse, et cum obstetrix Woitschin argueretur, quod duas adjutrices teneat, resolutum; eam posteras ad Magn: D: Decanum excitandam fol.430r
3o Josephus Mezzero Italus Mercatoris filius accusat balneatorem Wagner, de mala curatione labiorum procurata salivatione, cui antecedenter iam 100 Fl solverat, resolvit Facultas: 1mo Balneatorem esse mulctandum, cum peccaverit contra juramentum, 2o ulterim inquirendum esse in curam exhibitam, 3tio Chirurgis et balneatoribus severius interdiciendam hanc curam salivatoriam, absque praescitu medici instituendam mulcta Facultatis eidem remissa est ad 15 FL intra tres septimanas persolvendos, ad quod stipulata manu se obligaverit.
4o Sollicitent Baccalaureandi Vogl, H”ltel, et Reichel peractis disputationibus gratiam examinis, cum fiat.
5o D: Primus Chrismann Medicinae Baccalaureus et Anna Maria Wolikin antea ancilla P: et M: D: Fack, nunc Maritata supplicant pro stipendio Emericano ,et ad datam D: Superintendentis informationem unicuique 30 Fl collati sunt.
6tum Resolutum, ut DD: Disputantes servent quandam normam in suis disputationibus, et #edulo, sed non adeo excurrentes suas theses conficiant.
7mo Catherinae Vierzigerin, quae etiam ad S: Marcum per medium annu didicerat, et Catharinae Heinin adjutricibus, licet nondum completo quadriennio, ob bonas recommendationes ex gratia conceditur examen.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.8.3, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.8.3/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success