Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1721-1744
[10. März 1721]
Congregatio privata die 10. Martij 1721 in qua lectae fuerunt litterae fundationis Stumpfianae, etiam conclusum ut DD. superintendentibus mittantur decreta pro illorum informatione sc. DD. Haan et Mannabach5
Anna Catharina Heimbin, adjutrix apud Bertzlin, quae alteri adjutricis nomine Grimin, adjutrici apud Woitschin vendidit apotheculam pro 12 fl. et accepit pro arrha 1 fl. Conclusum ut etiam Woitschin citetur.
Josephus Mezzero accusat chyrurgum nomine Wagner de mala curatione labiorum ulceratorum etc. cui anticipato solvit 100 fl. Resolvit inclyta facultas: 1um chyrurgum esse mulctandum, cum peccaverit in juramentum; 2o ulterius inquirendum in curam exhibitam; 3o chyrurgis et balneatoribus severius interdicendam hanc curam salivatoriam absque praescitu medici instituendam. Mulcta facultatis eidem remissa est ad 15 fl. intra tres septimanas persolvendos. Ad quod stipulata manu se obligavit [fol.5v]
D. Primo Chrisman concessi sunt 30 fl. ex fundatione Emericana.
Anna Maria Wolckin (quae supplicat stipendium neonuptarum) libellus supplex ad DD. superintendentes remissus est.6
Anna Catharina Schüllin, adjutrix apud obstetricem Badensem Maria Veronica Müllerin
Bibliopoegae {?} pro libro prothocolli particularis solvi 24 fl.7
Catharinae Wirth in intuitu, quod apud seniorem didicerit, etiam per medium annum apud St. Marcum se exercuerit, examen conceditur ex jura [!] gratia [!], cum requisitos annos nondum plane expleverit.
Catharina Grinin similiter ex gratia ad examen admittitur.
Barbara Bandlin per libellum supplicem petens inscribi, inscribitur, intuitu quod jam apud diversas obstetrices inserviverit.8
Disputavit pro exercitijs de physiologia Joannes Stephanus Krammer, philosophiae magister. Respondit mediocriter [fol.6r]9
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.5, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.5/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success