useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.8.6
Signature: 1.8.6
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
17. Mai 1721
Sitzung vom 17. Mai 1721  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725

    x

    [17. Mai 1721]

    Congregatio sexta 17. May [1721]

    Praesentibus de Inclyta Facultate fere omnibus Membris.

    1o Praelectum fuit memoriale ad Aulam dandum una cum varijis attestatis ignorantiam urinomantae cuiusdam Linse dicti, demonstrantibus, quod ab Inlyta Facultate probatum est.

    2o Sollicitat subsidium filius D: Doctoris Braband in addiscenda chyrurgia, ad parcendum autem Facultati, resolvit ea collecturam

    3o Supplicat D: Primus Chrismann, quatenuus Inclyia Facultas Medica dedicationem suarum Thesium inauguralium velit acceptare? annuit Facultas, et resolvit, ut ipsi Jura examinis condonentur, si qui tamen nollent, ut eorum defectum aerarium suppleat.

    4o Denunciavit Pedellus quosdam chyrurgos Neostadienses, testimonia sua non sollicitantes, qui citandi, et renitentes mulctandi sunt.

    5o Tandem in medicinae baccalaureis formati sunt D. Franciscus Antonius Vogl, Styrus Graecensis, Josephus Sigismundus H”ltl, Styrus Rackerspurgensis, et Antonius Josephus Reichel, Silesius Rattiboriensis, omnes tres philosophiae magistri, qui uti tertia Aprilis examinati optime substiterunt, ita in hac promotione se facundos oratores demonstrarunt. Praemissa enim (post introductionem per pedellum toga et sceptro facultatis ornatum sub tubarum tympanorumque sonitu) docta petitione a me tamquam decano brevi discursu ipsis responsum est, et ritu consueto in baccalaureos formati sunt, qui dein problema, num medicina sit ars, vel scientia, stante pede doctissime simul et eleganter discusserant, tandem habita gratiarum actione, collatione satis lauta ex bellarijis [fol.431r] et vinis diversis excepta est inlytica facultatis medica, ita ut meo videre nullus DD. collegarum non contentus discesserit, et neo promotis cordiculiter aggratulatis fuerint

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.