Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1721-1744
[17. Mai 1721]
Congregatio plenaria 17. Maij [1721] praesentibus paene omnibus P. M. et Exc. DD. collegii.
Praelectum fuit memoriale ad aulam dandum unacum varijs attestati[!] ignorantiam urinomantae cujusdam Linse dicti demonstrantibus, quod ab inclyta facultate approbatum
2do Sollicitat subsidium filius D.D. Brabant, ad parcendum autem aerario facultatis resolvit collecturam.
3tio Supplicat D. Primus Grisman quatenus inclyta facultas medica dedicatione[!] suarum thesium inauguralium velit acceptare, annuit facultas, et resolvit, ut ipsi jura pro examine condonentur, {siquitem ?} nollent eodem defectum aerarium facultatis {resarciat?}
4to Denunciavit pedellus quosdam chyrurgos Neostadienses testimonia sua non solicitantes, qui citandi et renitentes mulctandi. [fol.9r]
Tandem in medicinae baccalaureos formati sunt D. Franciscus Antonius Vogl, Styrus Graecensis, Josephus Sigismundus Höltl, Styrus Rakerspurgensis, Antonius Josephus Reichel, Silesius R{B}attiboriensis omnes tres philosophiae magistri, qui uti 3tia mensis Aprilis [1721] examinati optime substiterunt, ita in hac promotione se facundos oratores demonstrarunt. Praemissa enim post introductionem per pedellum toga et sceptro facultatis ornatum sub tubarum et tympanorum sonitus docta petitione, a me tanquam decano brevi discursu ipsis responsum est, et situ consueto in baccalaureos formati sunt, qui dein problema num medicina sit ars vel scientia19 stante pede doctissime simul et eleganter discusserunt. Tandem habita gratiarum actione colatione {factum} lauta ex bellarijs et vinis diversis [fol.9r] Excepta est inclyta facultas medica ita ut {mei videre}, nullus D.D. collegarum non contentus discesserit, et neopromotis {cordicitus} aggratulatus fuerit.
Maria Eleonora du Bratin adjutrix apud Dominam Theresiam Ludwigin obstetricem in civitate Leopoldina…….………………………………………………………….1. fl. 3020
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.11, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.11/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success