Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725
[5. Juli 1721]
Congregatio octava 5. Julij [1721]
Praesentibus Perill: Magn: Spect: et Exc: DD: Rectore Fockyi
Lebzeltern, Kremer, Loigg, Pock, mannagetta, wallich, Rauch, Guarin, Jans, Weber, Balsand.
1o Nuper conconquerens Joannes Riedlin comparuit cum obstetrice accusata, et audita utraque parte obstetrix quidem absoluta fuit, reprehensa tamen, quod male consulerit balneum Danubianum frigidum.
2o Venit Decretum ab Excelso regimine, pro parere in casu homicidij perpetrati, ubi duo complices sclopeto et fuste
m#ori tertium per repetitos ictus interfecerunt, licet adhuc post inflicta verbera ad 400 passus fecisset; quaerebatur ergo an nonapparente fractura cranij arteriae carotides rumpi possint an ex fortiori pressione laryngis non impediatur ex post erectio corporis et iter tot passuum? ultimatim an fuerint laesiones laethales? Iudicatum: ictus tam in arteria carotide, quam larynge fuisse lethales, et carotides rumpi posse, et vehementer motum fieri posse post laryngis pressionem, fol.431v
cui omnes subscripserunt, solo D: Balsand excepto, qui non tam ictibus, quam aljis extravasationibus mortem adscribebat.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.8.8, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.8.8/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success