Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725
[26. Juli 1721]
Congregatio nona privata 26 Julij [1721]
Praesentibus Spect: et Exc: DD: Sattler, Pensa, Guarin
1o Maria Genofeva Diemblerin hic examinata obsterix modo
Crembsij degens, supplicat quatenus ipsius adjutrix Rosina Finckin, quae tribus annis didicit, et jam uno anno ibi practicat, examinaretur, cuius petito Facultas annuit.
2o Accusat DD: Werner Medicus Hornensis Josephum Fuchs
pharmacopoeum ibidem, propter verbalia et realia attentata, in specie propter illicitam praxincontra generalia principis et Facultatis; resolvit Facultas: quod circa ea, que illicitam praxim et forum medicum concernunt, Facultas assistere velit, quod antem injurias et verbera concernit, sciet in competenti foro desuper conqueri
3o Lecta fuit relatio Excelso inferioris Austriae Regimini porrigenda in puncto examinati die 5ta Julij homicidij et approbata est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.8.9, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.8.9/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success