Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1721-1744
[28. November 1721]
Die 28va Novembris [1721] Congregatio privata praesentibus P. M. Sp. et Exc. DD. Lebzelter, Fack jun., Kremer, Freundt, Guarin, Deimbl
1mo Eva Catharina Schüzin decennis puella praesentata fuit ob violationem ipsi (uti putant) a quodam ebrio auriga inductam, et cum obstetricem Aichmüllerin adesset, sex diebus post violentiam factam fuisse ab obstetricem visitatam ait, {se} deprehensa corrupta, quasi prolem minoris molis edidisset, cum copia {massae} purulentae inflammatione et aliquali uteri prolapsus. Foemella 10 annorum completorum, parens chyrurgus iam a 7. annis mortuus, {vic-ca} vivens asserit, quod in indusio ne gutta profusi sanguinis apparuerit, et post hodie institutam visitationem deprehenderunt et chyrurgus Antonius Hauzinger et obstetrix, quod omnia in naturali arctione constituta sint.42 [fol.20v]
2do In puncto infanticidij putatidij, quod perpetrasse arguitur Maria Biernstinglin, sed cum permulta allegata sint examinanda, commissio desuper data est Exc. D. Guarin, ut hoc negotium exacte perpendat, et desuper proxime det informationem.43
3o In puncto homicidij iterata detur informatio.44
D. Josephus Ignatius Frid Moravus Znoimensis philosophiae magister…………….2 fl.
Catharina Haasin adjutrix apud Catharinam Bolingerin obstetricem…………..……2 fl.
Carolus Johannes Fezer medicinae studiosus……………………………………..4 fl.45
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.39, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.39/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success