Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725
[5. Dezember 1721]
Congregatio 25ta die 5e Decembris [1721]
Praesentibus Perill: Magn: Spect: et Exc: DD: Fack, Lebzelter, Faber, Kremer, Habersack, Widman, Managetta, Wallich, Freundt, Rauch, Guarin, Focky jun: Hulin jun: Kerner, Deimbl, Paminger, Jans, Braun, Dolles, Sylverius, Weber, Myeting, Rutgers
1o Adjutrix Brabandin una cum magistra Buchamerin comparuit, et cum in antecessum posterior a priori, vi mutui contractus ob filium in chyrurgia informandum pro arrha habeat 75 Fl insuper insimulatam subductionem petrae quadratae non docuerit, sed potius revocaverit, attamen conquesta fuerit quod adjutrix Brabandin recuset ad vilioris conditionis foeminas accedere. Conclusum a facultate, utrisque admonitionem esse impertiendam, Brabandin, ut sit obsequiosa, et in honestis omnem morem gerat. Buechhamerin vero, ut adjutricem posthac malversationis non arguat, sed eam in instructione fideliter absolvat, et taliter ambarum compositum est negotium
2o Excellentissimus Dominus Guarin adnuperam requisitionem in puncto putatij infanticidij retulit, quod icarcerata Maria Birnstinglin a pro# admonita fuerit sollicitudinis circa ipsam et prolem , quod prolem amans eam non sepelierit, sed una secum in lecto conservaverit, quod nihil ad abortum promovendum adhibuerit, quod foetus exclusus fuerit gangraenosus quod eundem absque suetis auxilijs excluserit cum secundina et gromoso sanguine concomitantibus solum lipothymijs nullatenus vero doloribus parturientium; conclusit ergo Facultas: foetum antecedenter fuisse extinctum, quod gangraena et modus exclusionis abunde demonstrat.
3o In casu suppositi stupri violenti perpetrati ab Andrea Bonauer auriya in decenni puella Eva Catharina Schtzin, facta relatione Perill: Magn: D: Lebzelter et Venerabilis D: Kremer conclusit Facultas quod (cum putatitione violata, altera mox die rursus, sciet cum difficultate, et domo illa discesserit, secundum propriae matris verba, nec gutta sanguinis ab hac violentia observata fuerit promanasse, amodo foe= [fol.437r]
mella membrum genitale arcte clausum habere deprehenta sit, manente solum aliquali mucositate) actus perpetratus fortis et perfecta violatio ab improportionem membrorum non fuerit, sed imperfecta scilicet labia vulvae distendens, non vero ipsam uteri vaginam dilacerans.
4o Maria Betschauin ancilla supplicat pro stipendio emericano nuptiali, decisum: DDis Superintendentibus pro parere
5o In locum pie defuncti Magn: D: Dam senioris in censorem ex senioribus constitutus est Exc: DDr Haan
6to Proponebatur, quod cum Inclyta Facultas Medica circaillicitos medicastros causam communem fecerit, et nuper seniores pharmacopoeorum chirurgorum et balneatorum in actum admiserit, haec corpora desuper gratitudinem monstrarint, et altera die Domini senioribus pharmacopoei obtulerint novam Epomidem Decanatem cum bireto proprijs sumptibus se comparaturos, quorum laudabili exemplo sequebant# chyrurgi et balneatores et coniunctim novam vestem Decanatem holosericam fieri curarunt (quibus ego inpileo aurem ornamentm motu proprio addidi) coclusum ergo: omni modo vicissim horum gremiorum causam esse defendendam
7mo DD: Neopromoti Doctores pro speciali gratia et absque omni consequentia supplicant sessionem, et cum haec non instante repetitione nemini praejudicet, ipsi vero neo confectus proprio aere epomides pariter Inclytae Facultati donent, ita ut in futuris promotionibus a candidatis similis epomi# sex florentis vindicari debeat, et semper maneat penes Inclytam Facultatem, con descendit Facultas in eorum petitione et quidem sine iuribus iuramenti, ut proxime sessionem capiant.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.8.26, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.8.26/charter>, accessed 2025-04-23+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success