Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1721-1744
[5. Dezember 1721]
Die 5ta Decembris [1721] congregatio habita praesentibus P. M. Sp. et Exc. DD. Fack, Lebzelter, Faber, Kremer, Habersack, Widman, Mannagetta, Wallich, Freundt, Rauch, Guarin, Focky jun., Hulin jun., Kerner, Deimbl, Paminger, Jans, Braun, Dolles, Sylverius, Weber, Myeting, Rutgers
1o Adiutrix Brabandin denuo supplicationem nuperam repetit et cum insuper in antecessum magistra ab ipsa accepit 75 fl.46, quae magistra asserit dedisse 84 fl. pro filio apud Braband chyrurgum pro disciplina chyrurgica conducto, re investigata deprehensum, quod tamen pro arrha habeat 75 fl. Conclusum, ut utraque corrigatur, magistra revocet imsimulationem furti, et eam posthac in instructione fideliter absolvat, discipula vero sit obsequiosa, et in rebus congruis omni modo pareat, et non superbiat, et sic negotium hoc compositum est.
2o Lecta fuert litterae compassus a praetorio ob putatitia infanticidium Mariae Biernstinlin adulterae. Conclusum, cum a {proco} admonita fuerit sollicitudinis circa ipsa et [fol.21r] prolem, quod prolem amans post exclusionem non sepelierit, sed sibi asservaverit, nihil ad abortum promovendum contribuerit, foetus exclusus gangraenosus fuerit, quod absque suetis auxilijs foetum cum secundina et grumoso sanguine excluserit, et quod solum lypothinijs pressa fuerit, non vero doloribus parturientium, foetum proin antecedenter quidem fuisse vivum, sed in utero ante partum eum fuisse extinctum quod exclusio, et gangraena totius sujecti exclusi specialiter monstrat.47
3o. In casu stupri violenti ab auriga quodam in decenni puella perpetrati, ubi quaestio oritur, an foemella sit severa violata stupro. P. M. D. Fack dicit, perfectam violationem non esse, sed imperfectam, P. M. D. Lebzelter fortem sed non perfectam iudicat, P. M. D. Faber consentit cum P. D. Fack, D. Kremer, D. Habersack, Widman, Mannagetta, Wallich, Freundt et reliqui pro imperfecto stupro. Decisum, responsum esse dandum, quod perfecta violatio non fuerit commissa.48
4o. Maria Petschaunerin supplicat pro stipendio Emericano nuptiali. Decisum, pro parere.
5o. Loco defuncti M.D. Dam electus est in censorem ex senioribus Exc. D. Dr. Haan.
6. Ratione doni facti a pharmacopoeis, chyrurgis et balneatoribus in Sp. decani epomide propositio facta est.
7o DD. neopromoti doctores ex gratia speciali, non observato trimestri, et intuitu, quod neo a ipsis procuratas epomides inclytae facultati pro memoria donaverint, capesserunt sessionem absque juribus in proxima congregationem capiendam. [fol.21v]
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.40, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.40/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success