useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.9.506
Signature: 1.9.506
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
12. September 1733
Sitzung vom 12. September 1733  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735

    x

    [12. September 1733]

    Die 12. Septembris [1733] habita fuit congregatio plenaria praesentibus P. ac M. D. rectore, Freyndt, Guarin, Focky, Sylveri, Weber, Vogl, Pfundtheller, Zwenhoff, Mannagetta, Haider, Weygant, Sittar, Kestler, Proski, Knitlmair, Hirsch, Dietman, Rauch, Pesnegger, Steindl, Henschl, Knoblach.

    1moProponebatur relatio Sp. D. a Mannebach superintendentis Emericani circa competentes ad dictam fundationem, quae non solum concernebat studiosos, sed etiam famulas# noviter nuptas, hinc circa priores conclusum fuit, ut elargiatur stipendium praecedens facultatis resolutum 40 fl. et quidem primo loco Exc. D. Dr. Henschl, dein studioso Resl, Vits# Knering, et Unger, quibus usque ad novum annum omnibus poterit satisfieri ratione famularum autem aliam realtionem circa novum annum, uti consuetum erat, porrigendam habebit.

    2doSupplicavit Maria Eva Feiglin adjutrix apud Annam Mariam Wolfin et Anna Maria Viertlerin adjutrix apud obstetricem Viertlin pro admissione ad examen, et ambae retulerunt repulsam.[fol.119v]

    3tioCum ad facultatem delatus fuerit per excelsum regimen libellus supplex aulae datus Exc. D. Dr. Petri Rudigeri Gellhard, medicinae doctoris, vi cuius petijt admissionem ad repetitionem, pro informatione. Conclusum, ut relatio fiat in favorem.

    4toRelectae fuerunt litterae compassuales de consistorio Passaviensi pro facienda inspectione corporis Francisci Perger, molitoris in Absperg, ab uxore Theresia delati in puncto impotentiae, in quo dein nullus defectus membrorum genitalium nec externus nec internus fuit inventus, et cum maritus sub principio matrimonij bis coctum tentaverit, quem perficere propter uxoris renitentiam perquivit, eam odio habere incepit, et ab illo tempore copulam non amplius tentavit. Conclusum, propterea quod impotentia ista tantum proveniat ex odio inter conjuges.

    5toSupplicarunt quidam D. Exc. doctorum ex facultate, quatenus illegitime practicantibus praxis interciperetur mediantibus repetitis visitaionibus per commissarios a facultate denominatos institutis pharmacopoliorum, e quibus praescripta sine privilegio recipe desumenda et Sp. D. decano apportanda forent, ut dein contra pharmacopoeos in ordine vi privilegiorum procedi possit, approbatum fuit a facultate inclyta denominando sex juniores ultimos pro commissarijs.

    Source Fulltext: unpublizierte Edition, Sonia Horn
    x
    Editions
    • unpublizierte Edition, Sonia Horn
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.