Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735
[14. September 1733]
Die 14.[Septembris 1733~] habita fuit congregatio particularis mediante, quod a examine praesentibus Exc. D. Weber, Heltl, Hupper, Lehr.
1moComparuit Christian Linse de Pornfeld, qui fassus est praxim exercuisse medicam, qui ob illegitimam praxin fuit incarceratus. [fol.120r]
2do# Comparuit Carolus Josephus Bukitsch propter praxin illegitimam, qui etiam confessus est eam execuisse cum sententiam excelsi regiminis minus veram et legitimam credat. Interim fuit incarceratus.
3tioPraesentatus fuit Antonius Mathias Klein, balneator ab aula privilegiatus, qui disciplinam, subijt apud Michaelem Ferdinandum Knoegl, balneatorem Landavij 34in Bavaria anno 1721, 24. Januarij et quidem per balneatores ab aula privilegiatus Jacobus Wagner, et Georgium Kramer fuit admissus ad iuramentum. Jura facultatis...3 fl.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.507, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.507/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success