Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735
[16. September 1733]
Die 16. Septembris [1733] habita fuit congregatio plenaria praesentibus P. ac M. rectore Maderer, Albrecht, Freyndt, Guarin, Focky, Sylveri, Weber, Anderler, Vogl, Schulz, Zwenhoff, Mannagetta, Pfundtheller, Edschlager, Hayder, Weygant, Salamon, Kestler, Proscki, Knitlmair, Hirsch, Dietman, Rauch, Pesnegger, Staindl, Henschl, Knoblach.
1moRelegebantur memoralia D. Dr. Kezer et Pleniz aulae porrecta#, quae nobis pro parere fuerunt transmissa et conclusum, ut exhibitis diplomatibus detur informatio favorabilis.
2doCitati comparuerunt D. pharmacopoei, quibus insinuatum fuit, ut in futurum non renuant extradere recipe ab illegitimis practicis confecta Exc. D. Dr. ipsi requirendi causa intrabunt in pharmacopolia et ut caveant susque deque sine discretione# ordinationes similes confuere, cum adhoc partim per propriam eorum ordinem ab aula emanatum sint obstricti. Promiserunt observantiam et discesserunt.
3tioConquesi fuerunt stipendiandi ex fundatione Emericana quod Spt. D. superintendens# 30 fl. contra mentem facultatis exsolvere tantum velit. Conclusum, ut expediatur decretum ad superintentem, quod facultas eum pro resignatio sit habitura paritionem denegaverit.#[fol.120v]
4toPorrexit libellum supplicem Linse urinae inspector incarceratus pro dimissione. Conclusum, si porrexerit reversales de non inspiciendis urinis, schedulis insuper conficiendis remedijs vendendis et de omni praxi medica abstinenda sic poterit dimitti.
5toAdducebatur etiam ex arresto Buckits urinae coctor, qui interrogatus confitebatur se iterum practicasse contra latam ab excelso regimine sententiam. Tunc# poena ipsi fuit iniuncta, ut adhuc dum per octiduum remaneat incarceratus et tribus diebus solo pane et aqua vesiendus.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.508, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.508/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success