Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735
[25. Oktober 1734]
Congregatio plenaria die 25. Octobris [1734] praesentibus P. M. D. de Gerstorff, Weber, Habersack#, Bensa, Maderer, Caraffa, Albrecht, Freundt, Rauch, Quarin, Focki, Baminger, Bucamps, Silveri, Dam, Anderler, Zeppl, Vogl, Höltl, Scholz, Zwenhoff, Pfundtheller, Fezer, Haider, Weigant, Salomon, Mack, Sittar, Kestler, Sichler, Zwerg, Serdagna, Hupper, Proski, Knittlmayr, Hirsch, Diettman, Rauch, Besenegger, Steindl, Hentschl, Knoblach, Schram, Weiss, Strecker.
1moLecta est relatio DD. superintendentium stipendij Emericano pro quo fruendo septem erant medicinae studiosi propositi, videlicet Carolus Rösl, Xaverius Knöring, Franciscus Herz, Joannes Georgius Viz, Georgius Unger73, Josephus Sabiz et Joannes Baptista Steinberger, quibus gratificare posse credebant, dummodo inclyta facultas annueret cuique 30 fl. dandos esse, sed perstitit inclyta facultas in facto concluso tandorum# 40 fl., id circa quinque tamen# ex his consolati sunt, nempe D. Carolus Rösel#, Xaverius Knering, Franciscus Herz, Georgius Viz et Josephus Sabiz.
2oCitata fuit Susanna Sabina Marstallerin dentifrangula, cui antea iniunctam fuit, ut producat sua privilegia, quae non produxit#, ne quidem comparuit, sed copiam solomodo non anteaticatam sui decreti detulit. Hinc conclusit facultas, ut abstineat a praxi donec demonstret aliud privilegium.
3oCitatus comparuit Joannes Michael Gaiermoser, mortuorum inspector, et Matthaeus Moldau, qui ultimus detulit quod nominatus Geiermoser se in praxim medicam i#fruerit hinc forta inquisitione et audita testificatione cuiusdam Exc. D. collegae nostri maleta quidem ipsi dictata ## fuit et# verum dein prima hac vice severissimae reprehensus est. [fol.132v]
NB: Jura facultatis 16 fl. item de mensalibus 29 fl. 30 X.
4oExc. duo DD. neorepetentes, Joannes Michael Rezer et Marcus Plencius, supplicarunt pro sessione, et ipsis praestito juramento apud ### D. cancellarium et deposito aureo concessa est, sed absque iuribus in proxima congregatione. 8 fl.
5oNuper tentatus D. Dr. Godefridus Pogatschnig scripto et oretenus supplicavit pro resolutione casus, hinc primo sorte propositis illi fuit ab Exc. D. Dr. Hupper affectus melancholius, sed cum abstruse et signis cla## destitutus fuerit, per vota conclusum est, ut alius proponatur, quem ab Exc. D. Dr. Fezer morbum hemiplegiae propositum explanavit et admissus est ad aph. quorum tetigit 43. sect. 2., qui strangulantur.##
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.557, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.557/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success