Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1731-1735
[29. Oktober 1734]
Die 29. Octobris congregatio plenaria praesentibus M. D. de Gerstorff, Weber, Habersack, Mannenbach, Pensa, Maderer, Caraffa, Albrecht, Freund, Rauch, Quarin, Focki, Paminger, Bucamps, Sylveri, Dam, Anderler, Zeppel, Vogl, Höltl, Scholz, Zwenhoff, Pfundtheller, Fezer, Haider, Weigant, Salomon, Mack, Sittar, Kesler, Sichler, Violante, Serdagna, Hupper, Proski, Knittlmayr, Hirsch, Lehr, Dietman, Rauch, Pesenegger, Steindl, Hentschl, Knoblach, Schram, Weis.
1moSupplicat pro stipendio Bttneriana Joannes Baptista Steinberger, medicinae studiosus, qui remittendus fuisset ad D. superintendentem sed qu#74
2oD. superintendens huius fundationis tunc me# facultati suam relationem detulit, tres iam supplicasse pro hoc stipendio silicet# Josephus Sabiz, Georgius Posner, et Matthaeus Juschiz, quorum vero primo duo hoc anno stipendio quodam iam consolati sint, hinc oretenus annuit hocce# stipendium supplicanti Steinberger prae# primis secundo # qu. nuper Georgius Unger, eo quod secundum quorundam relata iam pro gradu, quod non discesserit, ex possessione sua stipendij Emericani positus fuerit, illi conferendum esse, quod facultati placuit.
3oSupplicant pro adiuta suae miseriae tres viduae p.m. defunctorum nostrorum collegarum, Maria Rosalia Lehrin, Maria Theresia Murneckin, et Anna Maria Praunin, quibus omnibus ex ladula 20 fl. impertiti sunt.[fol.133r]
4oSupplicarunt Barbara Schlegerin, adiutrix apud obstetricem Perzlin, et Sophia Gastin, adiutrix apud obstetricem ad S. Marcum, pro licentia ad examen, sed remissae sunt ad #tnum disciplinae implendum.
5oSupplicat Maria Elisabetha Pernwerthin obstetrix contra Maria Duslin obstetrix satisfactionem ob ipsi illatam injuriam et foetum damnum, sed # remissa est forum contentiosum.
6oMaria Christina##lin, paupercula mulier accusat Annam Mariam Strasertin# obstetricem, quod propter malamassistentiam in pauperio ipsam in miserium statum coniecerit, citandae ambae partes ad proximam sessionem.
7moSupplicat Antonius Aron de Burcana agyrta pro licentia vendendi oppobalsami, et imprimendarum Schedlarum, sed retulit negativam.
8voSupplicarunt Exc. D. Dr. medicinae Emanuel Schellenberger, et Carolus Linz# ambo Moravi Brunenses pro admissione ad repetitionis actum. Conclusit facultas, si per aliquod adhoc tempus in hospitalibus praxim exercuerint, et desuper attestatu D. physicorum attulerint, dein ipsis gratificari posse.
9noTentatus die 28. Julij Exc. D. Dr. Gellhardt scripto et oretenus supplicat pro admissione ad resolutionem casus, quem ab Exc. D. Dr. de Bucamps morbum phrenitidis sorte sibi propositum ex tempore doctoraliter resolvit, et omnium consensu admissus est ad aph. et tetigit aph. 8., sect. 1., quando# morbus suo vigore extiterit. Jura facultatis...16 fl.
de taxa mensali remanent............................28 fl.#
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.558, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.558/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success