useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.9.633
Signature: 1.9.633
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
28. Mai 1736
Sitzung vom 28. Mai 1736  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740

    x

    [28. Mai 1736]

    28. Maij examinatus est praesentibus P. M. ac Exc. DD. de Webern, Ruck, Vogl, Knoblach, Joannes Adamus Braun, balneator ex #### Herbipolens in Oberrhusbach oriundus, a magistratu civico sub clausula subeundi examinis ad suburbium S. Margarethae iam susceptus. Disciplinam suum absolvit apud Laurentinum Höpp, balneatorem in Mellichstatt in districtu eiusdem Eppatus# herbipolensis anno 1724, 25. Augusti. Bene substitit, et ad juramentum admissus est, cum autem veras exactae disciplinae suae litteras non haberet, (fol.157r) resque moram non pateretur, exhibenti authenticam harum copiam et testes desuper adducenti tam diu retentae fuere ex omnis testimoniales donec quod promiserat praestitisset. Remanent jura facultati...3 fl.

    Instituta fuit commissio ad requisitionem Cl.et Exc. D. Franciscus Xaverius Mannagetta Professoris 30 Maij accitis P. M. ac Cl. et Exc. viribus de Tamen, Webern, Quarin, Vogl, Zwenhoff. Mannagetta in causa infusi cuiusdam arthrici epicratrice purgantis, ab Exc. D. Josepho Carolo Perbegg, philosophiae et medicinae doctor, nec non civitatis regiae Possoniensis physico ordinario, Ill. D. Baroni de Mednganzki ordinati, cuius tenor sequentem in modum est:

    Rp./ Rad. sarssoprill####

    ####

    quod infusum cum semel tantum sumpsisset Illma strangulatoria in faucibus et colina in abdomine patemata induxit. Fuerint harmodactyli#, an non potius radices colchici pernitiosi, recurrit per Exc. et Cl. D. Dr. Mannagetta praedictus D. physicus ad facultatem nostram pro parere, sed cum corpus delicti non adfuerit, quae desuper iudicare sincere potuissemus medici autem alij Possonienses decreverint partim quod in dosi excesserit, partim quod drasticum et causticum purgans hemodactylis sit, conclusum fuit, ut respondeatur medicum in praescripta dosi hermodactylorum non errasse, remanent jura facultati...3 fl.

    in super etiam jura P. et m. D. de Tamen absentis.........4 fl. 30 [X] (fol.157v)

    Requisivit nos celsissimo princeps Liechtensetinio, ut in casum veneficij cum arsenico citrico in viro 30 et ancilla 20 annorum patrati medice inquiramus, quamobrem, cum convocatis 2. Junij P. et M. D. de Gerstorff, Exc. ac Cl. D. Dr. Quarin, Vogl, et Mannagetta, examinatum a duobus pharmacopoeis civicis corpus delicti## # ponderans non bene comminutum sed granulatum adhuc in pingui farinocea pasta exhibitum, nec virum nec ancillam interfecisse ex actorum relationibus constitisset, communi praesentium assensa statutum fuit, quod toxicum hoc apperime deleterium in superabundantissima quantitate porrectum, ideo imprimis certae alias internecionis effectum edere non potuerit, quod non bene pulverisatum spiculorum inflammantium apices in granulis maximum pertam recondiderit. Et quod oleosa pinguis pasta partis etiam comminuto acutiem castraverit, denique frigida abundantissime superpote, veneni acrimoniam diluerit, et ita vehiculum probuerit, cuius ope per repatitos vomites eo facilius reipi# potuerit. Remanent hic me penes solitam tres florenos taxam facultati absentis P. et M. D. de Gerstorff jura...4 fl. 30 [X]

    Source Fulltext: unpublizierte Edition, Sonia Horn
    x
    Editions
    • unpublizierte Edition, Sonia Horn
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.