Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[5. Dezember 1736]
Congregatio undecima die 5. Decembris [1736] praesentibus P. M. Sp. Cl. et Exc. DD. Tamen de Oldendorff, M. D. universitatis rectore, Lebzeltern sen., Gerstorff, Weber, Ruck, Pensa, Maderer, Deimbl, Caraffa, Albrecht, Freund, Quarin, Foki, Paminger, de Bucamps, Silveri, Dam, Czeppl, Vogl, Höltl, Scholz, Zwenhoff, Fezer, Haider, Weigant, Salomon, Mack, Kessler, Hyper, Tschandegg, Proski, Knitlmayr, Hirsch, Dietman, Rauch jun., Steindl, Hentschl, Knoblach, Schram, Streker, Fezer, Plencius, Holzbauer, Gellhard, Lebzeltern jun., Engl, Linz, Falniz. (fol.166v)
1mo Proposui, quod lites inter Catharinam Dumbskin obstetricem et adiutricem suam compositae fuerunt.
2do In eodem causa, inter THresiam Perzlin obstericem et Barbaram Sutterin adiutricem compositio facta est, sed cum simul detectum fuerit, quod stipulatus 70 fl. contractus ob docendum disciplinam intercesserit, sententiata fuit obstetrix, ut acceptos iam sub titulo deprehensionis 35 fl. intra triduum ad manus facultatis deponat, et ita hoc cum summa liberam facultis dispositionem expectet, contractus vero apud inclytam facultatem retentus fuit.
3tio Citata Eva Anna Troianin obsterix quod mod## famae servam pro adiutrice venditet, hac desuper severe co##pita et admonita est.
4to Supplicat Regina Stettenmayrin nunc nupta Mundbachin pro stipendio Emericano. Remissa est ad DD. superintendentes.35
5to Venerunt litterae Oppavia praesentantes pro stipendio Emericano Josephi Gözke medicinae studiosum. Conclusum est, ut Cl. DD. professores indagent in personam praesentati.36
6to Lecta fuerunt acta decanatus mei annui.
7mo Tandem actas inclytae facultatis pro collato mihi decanali dignitate gratus# epomidem reposui, hinc unanimi voto electus est in novum D. decanum spectabilem P. M. Exc. DD. de Gerstorff, philosophiae et medicinae doctor, S. C. R. C. M. consiliarius et archiater, cui tanquam fautori et amico meo integerrimo salutem precor et felicitatem.
[1736/37]
(fol.167r)
Acta decanatus annui P. M. Sp. ac Exc. D. Joannis Adami de Gerstorff S. C. M. consiliarius et archiater a 5. Decembris 1736 usque ad --- 1737 rapulatim congesta.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.660, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.660/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success