Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[17. Dezember 1736]
Die 17. Decembris examinatus est Antonius Katschi, pharmacopoeus, qui disciplinam suam absolvit Pragae 16. Aprilis 1714 apud D. Franciscum Xaverium Stecher de Sebeniz, pharmacopoeum civicum Pragae, ad Auream Coronam, natus Bohemus Cladraviensis, qui pharmacopoeam nunc civicam ad S. Hyppolitum sibi per emptionem contaxit. Examinatores erant P. M. D. Tamen de Oldensorff, universitatis rector, P. M. D. prothomedicus caesareus de Garelli, Exc. D. D. Paminger et Vogl, coexaminabant cum pharmacopoei civici D. Christophorus Laurentius de Pauli et Theodorus Adolphus Feichel, quibus omnibus in respondendo satisfecit ideoque admissus est ad juramentum. Jura facultatis una cum emanentis ab hoc examine Exc. D. Paminger remanent...7 Fl.30 X.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.661, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.661/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success