Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[10. April 1737]
Congregatio plenaria die 10. Aprilis [1737] praesentibus P. M. Sp. Cl. ac Exc. DD. Weber, Habersack, Pensa, Maderer, Deimbl, Quarin, Bucamps, Silveri, Czeppl, Vogl, Zwenhoff, Mannagetta, Fezer, Haider, Knitlmayr, Hirsch, Rauch jun., Steindl, Hentschl, Knoblach, Plencius, Engl.
1mo Facta fuerunt relationes supra illa quae commissionaliter peracta erant, et quidem die 20. Februarij ex secreto excelsi regiminis ratione sostri determinandi inquisitum est in causam aulae (fol.171r) privilegiati chyrurgi Josephi Landes contra D. Eleonoram de Ehrentall, qui propter adhibitam in ipsius manu dextra curam 200 aureos exigebat, hinc advocatis chyrurgis aulicis et civicis, D. Henrico Kössner, Antonio Hauzinger et D. Trautweiller disquisitio facta fuit, et cum ambae partes componi non potuerint, conclusum, ut recribatur excelso reginini, quod loco 200 aureorum 40 aurei chyrurgo pro condigna solutione persolvendi sint.
Dein die 28. Februarij ex praetorio Viennensi comparuere litterae compassales requirentes decisionem medicam ad casum criminalem arrestatae mariticidae Gertrudis Edelsbekin an nempe maritus illius morte violenta, vel per accessum# fascinij fatis discesserit. Facta ergo quoad omnia acta inquisitione et promisso in ipsis carceribus delinquentis. Conclusum fuit in primis, uod mors mariti necessario subsequi debuerit, cum tantis verberibus et instrumento sat grandi ad partes nobiliores, caput scilicet, ita ut sanguis per nares aures profluxerit percussus fuerit, accedente insuper tectura variorum impositorum aspirationem eo facilius supprimente. Secundo: Neque minima in illa fuisse inventa vestigia alicuius affectus melancholici et hypochondriaci, multo minus fuscinij quod rescriptum fuit et denuam quod..
Nuper propter inobedientiam incarceratus agyrta nomine Mank post datos reversales de non hic practicando, et extraditis litteris honorificis obsterici dimissus est ex arresto, quo omnia taliter facta et conclusa approbavit facultas.
2do Vidua collegae nostri defuncti D. Dr. Praun iterato supplicat pro subsidio, sed repulsam passa est.
3tio Supplicantes medicinae studiosi Franciscus Bassini et Leopoldus Haas pro Emericano, Georgius Franciscus Cathrini pro Bttneriano et Carolus Josephus Clemens pro Mannagettana ad Perlachianum remissi sunt pro parere ad DD. superintendentes. (fol.171v)
3tio53 Causa Exc. D. Dr. Nagl physici Mellicenis, collegae nostri contra physicos Linzenses ab excelso regimine ad facultatem delata commissionaliter pertractanda erit.
4to Maria Anna Blumerin, adiutrix apud defunctam obstetricem Pezeneggin rogat pro alia magistra, tulit affirmativam.
5to Postquam ante annum iam apud venerabile# consistorium, uti et in universitate propter illicite exercitam praxim medicam incarceratus et hinc discedere jussus clericus Pietro Antonio Fiamnacca54 ob casum55 thesaurario caesareo D. Helling Funestum iterato ex mandato superiorum instantiarum ad carceres accademicos a consistorio archiepiscopali in inquisitionem extraditus fuisset, per habitas plures commissiones et constitutiones inventum fuit, quod ars sua de qua se iactat et medicamenta summe impostoria sint, ac nihil certius esse, quam quod mortem D. Helling acceleraverit. Hinc conclusum, ut una cum examine facto ac mente facultatis si scilicet, ut praestito iuramento de non redeundo, hinc abigatur, scripta# combarantur, libri medici ad usum publicum impendantur, expensae solvantur, et solicitanti caffeario aliqualis fiat compensatio (venerabili consistorio universitatis extradetur).
6to Lectum est decretum a venerabili consistorio ad facultatem delatum, in quod videtur, quod sex formati baccalaurei aulum accesserint, et supplicaverint quod si forte aliquae resolutiones caesareae illius pro ineundo gradu obstantes adessent. Benigne communicare velit hinc eodem aula per excelsum regimen et venerabile consistorium a facultate informationem petit, et per pluralitatem votorum conclusum a, quod nihil contra illorum applicationem aut studia in contrarium motum sit, sed cum quaedam decreta et resolutiones caesareae ,ratione augment doctorum, uti et ex considerandis ab aula datis punctum.56
7mum Aliquod dubium faciat, hinc hucusque detenti sint.## (fol.172r)
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.671, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.671/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success