Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[20. Oktober 1739]
Die 20. Octobris habita commissio praesentibus Exc. DD. Pensa, Paminger, Vogl, Weigant.
1. Obstetrices suburbanae Zachin, Niklin, Altmanin, Lebhartun, Stephanin, Goglin, causam agunt contra obstetricem Praunerin, eo quod inter juniores illicite adjutricem inscriptam Pachmayrin in praxi detineat; Praunerin vero contra illas excipit, quod fraudulenter ipsi sellam cum apotheculam abripuerit, et in domo propria tumultuose et nocturno tmpore injurias inflixerint; hinc tales querellae ita fuerunt compositae, ut omnes ad invicem in facie facultatis sponderant inposterum amicabiliter se velle vivere sub comminatione carcerum, adiutrix autem Pachmayrin sibi de alia magistra ex senioribus vel saltem his proximiore provideat, nisi velit jacturam suae habitae disciplinae pati.***
fol.205r
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.803, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.803/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success