Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[29. Oktober 1739]
Die 29. Octobris: Habita commissio praesentibus P. M. Sp. D. et exc. DD. de gerstorff, mannenbach, Rauch, Quarin, Silveri, Anderler, Vogl, Mannagetta, Kessler, Proski, Steindl.
Ob litteras compassales a praetorio Viennensi ad facultatem cum examine et corporis delicti duarum apud idem in puncto abacti partus et suspicione complicitatis personarum nobilium arrestatarum missas, quibus quaeritum fuit, primum: Utrum in propinatis corporibus delicti ea ingredient a# deprehendantur quae deponens inesse asserit? Secundo: an illa si adsit abortiva sint?
Hinc accitis DD. pharmacopoeis Christophoro Pauli et Josepho Greimolt conclusum fuit ut respondeatur quod primum medicamentis propriata# et facultati qua corpora delicti missa deponentis examini non consentanea inveniri potuisse cum sub N. in pulvere subrubro nec quindam ab in##, sed de usa foetida cum castoreo maiori ex parte degustandum fuerit; species vero sub N2 nil aliud quam summitates Arthemisiae, absque additione sabinae vel croci fuisse, sub N3 autem pulvis inertius gustui, plane ignotus erat, ita ut nec granum sabinae adfuerit, sed materiam quandam terreum insipidum nulliusque adoris constantem effecerit.
fol. 206r
alteram vero quaestionem quod attinet rescribendum erat, quod nulla dentur medicamenta, quae absoluta , de se, et sua natura abortiva dici possent, sed si quis talis exinde effectus consequitur, is solumodo per accidens et dipositive contingat, quatenus textura( in robustioribus enim experientia teste fortissima etiam nihil efficiunt) maiorem orgasmum sanguinis circa vasa uterina iud#cunt, et sic irritando fibras facile ad placentae uterinae avulsionem et foetus propulsionem disponere possunt.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.806, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.806/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success