Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[2. November 1739]
Die 2. Novembris: Eva Sombkouskim, adiutrix ad absolvendam dioscilpilnam transscribitus ad Annam Evam Hockin, obstetricem inter mediores in civitate absque tamen consequentia. Solvit................................................2 Fl.
***2. Helena Somkovzkiniterato suppliciter instat addita recommendatione a P. D. referendario de Laekowiz, ut ad pro absolvenda sua disciplina transcribatur ad Evam Hokin, obstetricem intra urbem non qdm senioribus, et consideratis omnibus motivis, tulit affirmativam obstetrici Pernlin autem nulla inscribatur adiutrix rogat inscritionem adiutrix.
3. Appolonia Hunakerin, obstetrix ex junioribus rogat inscriptionem adiutricis et passa est repulsam.
4. Anna Maria Cardinalin, pedissequa conqueritur contra balneatorem in fundatione Chassiana, Antonio Aicher, quod quod post male celebratam venaesectionem in prachio ipsum taliter destruxerit, ut ab alio balneatore curari debuerit, petit itaque ut balneatorem illum Moldau nempe solvat inquisita itaque hac causa conclusum fuit, ut balneatori Moldau intra 24 horas deponat tres aureos, acti## vero unum sub comminatione carcerum.
fol.205v
eodem die: Examinati sunt ab exc. DD. Pensa, Paminger, Vogl, Weigant duo balneatores praesentati a duobus senioribus balneatoribus civicis Cosma Amersin et Andrea Kölbinger.
Primus Joannes Christophorus Lerch, Bavarus Pogensis, baneator nunc in Laxenburg, disciplinam suam absolvit apud patrem suum Christophorum Lerch 12. Augusti 1725.
Secundus Joannes Josephus Sichelbarth, balneator in Chorari, Bohemus Pergleustettensis, disciplinam suam absolvit ibidem anno 1723, 13. Aprilis.
ambo fuerunt admissi ad juramentum, acceperunt pro magisterio conficiendo primus empl. diachyli simplex et unguentum digestivum, alter vero empl. ad rupturam et unguentum basiliconis, solverunt tantum media. Jura remanent facultati.....................................................3 Fl.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.805, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.805/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success