Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[3. November 1739]
Die 3. Novembris: examinati sunt tres balneatores extra urbem praesentati a duobus balneatoribus Cosma Amersin et Andrea Kölbinger. Primus erat examinatus a P. M. D. de Weber, Albrecht, Vogl, Mack, Joannes Ferdinandus Gisterl, balneator ad S. Mariam Auxiliatricem, Austriacus Tulbingensis, disciplinam suam absolvit ibidem apud Jacobum Horns###, balnatorem eiusdem loci 1717, admissus est ad juramentum, et accepit pro magisterio empl. diachylum simplex et Ung. digestivum.
Secundus ab Exc. DD. Vogl, salomon, Mack, Hupper, Felix Xaverius Vegele, balneator in Gunttradorff, Rheto - Salisburgi, apud casparum Gschray, balneatorem 1730 admissus est ad juramentum, accepit pro magisterio Empl. de mellilolo, et unguentum appostolorum.
Tertius a p. M. D. Weber, Albrecht, Vogl, Hupper, Joannes Casparus Mllner, balneator in Neubau, Austriacus Brunensis, dsiciplinam suam absovit Viennae apud Gotthardum carolum Schlinzki, balneatorem 1725 pariter fuit admissus ad juramentum, accepit pro magisterio empl. defensivum rubrum et unguentum basiliconis. Media solumodo solverunt jura manent itaque facultatis aerario...........................4.30 Fl.
fol.206v
Die 11. Novembris: D. Adamus Michael Weiss, Trschenreittensis palatinus, philosophus absolutus in studiorum medicinae se currat inscribi.....................................1 Fl.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.807, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.807/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success