Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744
[30. Juni 1741]
Die 30. Junij habita commissio praesentibus Exc. DD. Foki, Vogl, Steindl, Marscheer. In qua Antonius Stfter, socius mercatoris# supplicans apud venerabile consistorium contra Gabalium medicum, restitutionem datarum pecuniarum et damnificationis factae, cum illam in suscepta cura non curaverit, imo mergis# destruxerit. Hinc venerabile consistorium decretationem dedit supplicam, ut apud inclytam facultatem indagationem morbi et cura requirat, eiusdemque conclusum venerabili consistorio exhibeat, et citatis et auditis ambabus partibus, conclusum fuit, quod Dr. Cabalius actorem non solum secundum promissa non
fol.233v
curaverit, sed magis destruxerit, et in discrimen ita con#cerit, quod ipsi pro concluso venerabili consistorio monstrandum datam fuit. Jura...........................3 Fl.
Insuper quaesitus fuit Dr. Gabalinus, quisnam sit et quis dederit licentiam hic practicandi? Respondit, quod sit medicus campestris, et quod brevi sit discessurus.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.883, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.883/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success