Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744
[1. Juli 1741]
Die 1. Julij habita congregatio praesentibus Exc. DD. Vogl, Höltl, Fezer, Gelhard in puncto litterarum compassalium a praetorio Viennensis, quibus requiritur parere medicum, eo quod apud idem actionem instituerit Matthias Fenzl, pater familias, contra mercatorem Dominicum Varnossi asserens, quod ipsi pedibus, cum cabando# hernia affecerit. Vannosi autem negat, ipsum pedibus aggressum fuisse, hinc quaeritur, utrum hernia deprehendatur, utrum illa antiqua vel nova sit, quomodo constituta sit, unde originem summiat, utrum curata sit, et an si non curata taliter curari possit, quod suum pristinum officium perficere possit, et accitis chyrurgis senioribus inquisitus fuit actor, et inventa non fuit, in eo hernia nec completa nec incompleta, sed parva extensio peritonaei instar nucis mris#, quae nec nova nec antiqua iudicari absolute potest, sed coniecturaliter prius iam habuisse talem extensionem, cum statim post laboraverit ut ante, haec autem extensio licet curata non sit, ligatura tamen applicata sua officia subire poterit, et sic rescribendum conclusum fuit. Jura.............................................3 Fl.
Mediante qua congreagtione mulctae obstetrices ratione iniurium et tricarum accusant obstetricem Christinam Lebhartin, paresertim autem ratione malae disciplinae adiutrix illi inscripta Fidlerin conqueritur, et rem
fol. 234r
maxime quoad secundum inventa jussa est ire ad pedellum, peccunias ab adiutrice acceptas restituat, et adiutrix sibi provideat de alia magistra. Obstetrici Lebhartin autem nulla amplius inscribatur.
2. Supplicat Maria Anna Golthamerin, inscripta adiutrix ad Rosinam Fahrerin, a qua propter carentiam praxeos discedere jussa est, cum nullam aliam invenire possit, et pauci menses de suo termino desint, ut facultas dispenset quoad examen, et cum facultas agnoverit causam supplicantis, annuit in eius petitum.
Benedictus Rhein, Austriacus Viennensis, philosophus absolutus inscriptus est ut studiosus medicinae die 3. Julij.
Solvit..............................................1.30 Fl.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.884, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.884/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success