Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744
[20. September 1741]
Die 20 Septembris: Congregatio plenaria praesentibus P. M. Sp. et Exc. DD. Ruck, Deimbl, Albrecht, Bucamps, Silveri, Vogl, Scholz, Fezer, Proski, Hirsch, Diettman, Rauch jun., Knoblach, Schram, Plencius, Freund jun., Paesmayr, Hauzinger, Marheer, Juschiz, Mannabach, Ruck jun., Knöring.
1. Supplicat Maria Barbara Fictin#, quondam in servitijs apud Exc. D. Dr. Mannagetta, fundatione Emericana stipendium nuptiale, et cum attestatum tam nuptiale quam servitij praestiti non adfuerit, nullum tulit responsum.
2. Alexander Mayr, medicinae candidatus, rogat admissionem ad disput(ationem) pro baccalaureatus gradu, et ipsi indultum fuit patitum praestitis praestandis.
3. DD. superintendentes fundationis Emericanae relationem deferunt, quod tres quidem medicinae studiosi scilicet Franciscus Gamnig, Josephus Haberman et Alexander Moijs, sollicitent pro fruendo stipendio, cum vero tantum pro duobus 80 nempe floreni in cassa adsint, et illi tres hos 80 Fl. interim inter se dividere vellint, ideo placita fuit relatio.
4. Propositum fuit, quod quidem D. pharmacopoeorum nuncant pro hoc anno visitationem sustinere, et conclusum quod maxime hoc tempore, si forte in casum deveniret, obsidio, tales visitationes praesertim cum quod omnia visitationes instituantur ratione provisionis, esse necessarias.
fol.239v
Cum turbulentis his belli temporibus civitati hinc Viennensi obsidio minetur, et augustissima regina nostra hanc de re per decretum venerabili consistorio insinuavit, ut secundum solitum morem universiatis etam centuriam #nam et dimidiam militum# ex studiosis componat, quia vero pro sustentatione huius militae pecunia necessaria est, et aerarium universitatis nihil suspeditare #bat, hinc quaevis facultas in contributio per vocata est, ideoque conclusum: Primo, ut residuum in ladula; secundo, census pro festo; tertio, expensae pro tractatione in hunc usum impendantur; et quarto, quod vis membrum particulariter contribuat, ubi inter paresentes collecti sunt 39.33 Fl. Ad reliquas vero missum est circulare.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.902, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.902/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success