Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744
[29. September 1741]
Die 29. Septembris: Congregatio plenaria praesentibus P. Sp. Exc. DD. Ruck sen., Deimbl, Kramer, Freund sen., Paminger, Silveri, Anderler, Vogl, Scholz, Fezer, Haider, Kessler, Serdagna, Proski, Hirsch, Rauch jun., Knoblach, Schram, Plencius, Gelhard, Falniz, Freund jun., Paesmayr, Marheer, Juschiz, Mannabach, Ruck jun., Knöring.
1. Franciscus Pakner, medicinae studiosus, qui pro habenda oratione omnes expensas fecit, et pecunias deposuit, supplicat pro admissione praevio tentamine ad disputationem pro baccalaureatu licet interstitia non habeat tempus tamen quadriennalis studijs absolverit et conclusum fiat si docuerit tempus studiorum ad implevisse.
2. Denunciatus balneator Michael Mi## propter illicite exercitam praxim internam praesertim in he#done quodam Ducis Lotharingiae, cui phtisico expropinato mercurio mortem intulerit, quod factum in commissione indagandum visum fuit.
3. Iterato mentio facta est ratione visitandarum pharmacopoearum, cum renuant hanc exequi posse. Sed conclusum, ut quanto#qus ex officio initium visitationum solumodo per intimationem fiat, et si ulterius nolint ipsis per decretum insinuetur, hic contra#titentibus id deputatione deferatur.
4. Joannes Adamus Praun, balneator civicus, iterato defert contra balneatores, quod nec supra datam decretationem facultatis 10 Julij factam ipsius iuvenem in disciplinam inscribere
fol.240r
velint et conclusum ut balneatori Praun oretenus insinuetur hac de causa instantiam faciat, apud praesidem commissionis aulicae in rebus op#ficum D. comitem de Preuner, vel si hic amplius non esset, apud illum cui commissio delata est.
5. Lectum est decretum monitorium venerabilis consistorij universitatis, quo facultas admonetur cum nimis pauca sit in contributione pro sustentanda academica militia, ut se quantocqus# ad manus contingens contribuemdum disponat. Ideoque conclusum fuit, ut ad quamdam congregationem# in qua hoc pertractandum erit, commissarij deputentur, et denominati sunt, praeter M. D. prorectorem et notarium Sp. et Exc. DD. Deimbl, Freund, Paminger, Anderler, Fezer, Kessler.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.903, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.903/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success