Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744
[9. Jänner 1743]
Die 9. Januarij: Examinatus est balneator Joannes Georgius Dichtel, Austriacus Viennensis, praesentatus a duobus balneatoribus civicis, Benedicto Leichnamschneider, et Francisco Eggel. Examinantibus P. M. Sp. et Exc. DD. de Gerstorff, Silveri, Vogl, Schellenberg plenarie satisfecit et admissus est. Pro magsierio accepit empl. oxicrocium, et bals. arcei. Jura...................................................3 Fl.
Mediante quo Josepha Brudermanin elapso anno examinata obstetrix, accusat obstetrices in suburbio Widen, Mariam Rumlin, Elisabetham Pergmllerin, Annam Mariam Peyerin, Annam Mariam Mllerin, Annam Mariam Schwarzin, et Sophiam Gastin, eo quod apud judicem illius suburbij institerint, ut ipsam non toleraret, ideoque signum illius obstetricale ab eo ablatum fuerit. Et inquisita causa obstetricibus in iunctum fuit, ut suis sumptibus intra octiduum illud assignatur, secus alio remedio providebitur.
2. Comparuit citatus et se medicinae doctorem promulgans Henricus Abee, Anglus, qui hic practicare intendit, sed inquisitus fassus fuit, se non esse medicinae doctorem promotem, sed fuisse poimitus pharmacopoeum, dein se dedisse operae chyrurgicae, demum hinc inde uti Parisijs, Londini, et Perolini medice practicaverit. Et ideo ipsi hoc intentatum interdictum fuit sub comminatione carcereum.
Et 3. Joannes Franzdra pro ## Haagen armen haus##, qui hic Viennae suum mitridativum ## uti alijs in locis consuevit, vendere velit, et ipsi denegatum fuit sub simili comminatione.
fol.253v
4. Inscripta adiutrix Catharina Hollin, apud obstetricem ~#inzelmanin supplicans examen propter terminum vero suae disciplinae vix inceptum, minus absolutum tulit negativam.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.957, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.957/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success