Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744
[23. Jänner 1743]
Die 23. Januarij: Examinata fuit Maria Anna Wanerin, inscripta adiutrix ad Dorotheam Hueberin, obstetricem prius ad S. Marcum, quae illam praesentavit examinantibus PP. MM. Sp. et Exc. DD. Ruck sen., Kirchschlager, Vogl, Steindl, quibus satisfecit et admissa est ad iuramentum................3 Fl.
mediante quo lectae fuerunt litterae compassales a praetorio Viennensi missae, requirentes parere medico - chyrurgicum in puncto litigantium personarum murarij scilicet cuiusdam nomine filij sui, et unius civis vulgo ##maister, et consistit casus in hoc, quod Joannes Praeselmayr, murarius filium suum Josepho Aberl, civico ##tensoriin disciplinam dederit ad sex annos adscripserit, iuvenis vero iste propter fusionem auri, ut attulit in morbum nempe contractura inciderit, ita ut per multos annos in pessimo statu et ad mortem decubuerit, et adhuc dum impotens sit aliam quandam professionem addiscendi. Qaeritur ergo, utrum in iuvene dicto talis contractura vel quis morbus inveniatur; secundo, utrum per labores suos factos et per forum hunc ut asserit mercurialem vel venenosum talem affectum sibi accensicerit, et demum an ab hoc ita liberari possit, ut ultera# nec aliquod servitium alterius professionis praestare possit, hinc praeter denominatos P. M. Sp. et Exc. DD. advocati sunt duo chyrurgi civici Wenzeli et Schmid, ubi inquisitam causam inventum fuit, et conclusum, quod mentionatus juvenis vero contractura femoris et brachij cum luxatione femoris, et anchylositatibus ulcerosis ossiumque carie affectus sit, ad secundum vero quaestionem respondere non possumus, nisi cum iuvenis ipse fassus sit ad labores hos nil aliud ## plumbum et lyth### apportasse, non separationis sed magis fusioni ##
fol.254r
interfuisse, nec de mercurio quindam licet sui etiam ad separationem auri adhiberi non possit, inde vim tamen metalici hos fumos omnes ore receptos, praesertim varios affectus spasmodicos procreare posse, ideoque iuvenem propter neglectam curam vero, et saepius propinatos pillulas mercuriales a balneatore quodam, unde etiam salivationem perpessus est in hunc miserabilem satum deductus est; ut ad tertium, nullam amplius curam recipere possit, ut taliter pro ulteriori professiuone addiscenda habilis fieret, quod ita rescriptum est, jura soluta facultati.............................3 Fl.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.958, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.958/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success