useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1002-1969) 2368
Signature: 2368
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
27. Juni 1345, Passau
Bischof Gottfried II. von Passau weist dem Krankenhaus des Salzburger Domkapitels gewisse Einkünfte der Pfarre Traismauer an.  
x
Nos Gotfridus1) dei gracia Ecclesie Patauien. Episcopus, Ad perpetuam rei memoriam. Cum pium sit et dignum fore censeatur, vt ea que pro religionis comodo et bono statu personarum sub regulari disciplina degencium forent, a cunctis benigno fauore promoueantur, atque ad sollicitudinem pastoralis officii pertinere dinoscatur, circa talia caute, agi ne pereant, et clementer prouidere ne apud alios dispendium inducant Nuper igitur ad presenciam nostram Reuerendi viri, domini, Hertnidus2) prepositus Pilgrimus3) Decanus, Totumque capitulum sancte Salczburgen. Ecclesie accedentes, nobis humiliter supplicarunt, Vt Ecclesiam sancti Rudberti in Traesenmaur4) nostre diocesis nunc vacantem, inque ius patronatus, et censum videlicet Quatuordecim talentorum5) denariorum wyennensium, et duorum Modiorum tritici, es Piscis qui Chlobhausen dicitur, habere dinoscuntur ab antiquo Infirmarie ipsorum que ad sustentacionem et procuracionem necessariam Infirmorum ibidem non sufficiebat, incorporare dignaremur vel saltem censum supradictum pro vsibus dicte ipsorum infirmarie, ex causis predictis augeremus, Nos vero facultates Ecclesie predicte in Traesenmawr diligenter ponderantes, ac precauere volentes, ne debitis defraudetur obsequiis ipsam cum omnibus suis fructibus et pertinenciis dicte Infirmarie incorporare noluimus, sed pocius ad ipsorum deuotam instanciam, ex causis racionabilibus et legitimis censum predictum olim de eadem persolutum, deliberacione matura prehabita, ac Venerabilis Capituli nostri Patauiensis accedente consensu, duximus in Viginti talentis denariorum Wyennensium augmentandum vsibus eiusdem Infirmarie et infirmorum in ea degencium applicandum, Volentes et districtius precipientes, vt idem Census per nos denouo auctus, de cetero Annis singulis et perpetuo per Reccorem memorate Ecclesie, qui per predictos dominos nobis presentatus, ac per nos institutus fuerit prefate Infirmarie persoluatur singulis Quatuortemporibus Anni, semper Quinque talenta integraliter persoluendo In solucione vero antiqui census, videlicet Quatuordecim talentorum et duorum modiorum Tritici terminos olim obseruatos et consuetos volumus obseruari Solucionem vero piscis qui dicitur Chlobhausen olim dictis dominis annis singulis porrectum (sic) in alium Piscem, qui volgariter Vaeschhausen appellatur commutamus Quem piscem dictis dominis porrigi volumus tempore ab olim solito et consueto In cuius rei euidens testimonium et Robur perpetuum, presentes ipsis dedimus literas nostri ac capituli nostri predicti Sigillorum appensione communitas, Datum Patauie vto Kalend. Julii Anno Domini Millesimo. cccmo Quadragesimo quinto.
Source Fulltext: DOPPLER

Original dating clauseDatum Patauie vto Kalend. Julii Anno Domini Millesimo. cccmo Quadragesimo quinto.



Notes
1) Gottfried II., von Weisseneck, Bruder des Erzbischofs Ortolf von Salzburg, Bischof von Passau 1342-1362. 2) Hartneid von Weisseneck, Domprobst 1343-1349. 3) Siehe Urkunde XXVII. 4) Pf. Traismauer in der St. Pöltner Diözese. 5) Talentum, ein Silberpfund = 240 Pfenning. Westenrieder Gloss. 577.
Places
  • Passau
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.