useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Salzburg, Domkapitel (831-1802) AUR 0851 XI 15
Signature: AUR 0851 XI 15
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. November 851, Regensburg
König Ludwig der Deutsche erlaubt Erzbischof Liuprann von Salzburg und dessen Nachfolgern entweder selbst oder durch die Vögte mit edlen Leuten Besitz oder Hörige zu tauschen.
Source Regest: Salzburger Urkundenbuch, II. Band, Urkunden von 790 bis 1199. Willibald Hauthaler und Franz Martin. S. 33.
 

orig.
Current repository
HHStA Wien AUR (http://www.oesta.gv.at)

Posse II, 7-9.
    Graphics: 

    cop.
    K.-B. 1 f. 45 (C).

      x
      C In nomine sanctae et individuae trinitatis. Hludouuicus divina favente gratia rex. Notum sit igitur omnibus fidelibus sanctae dei ecclesiae nostrisque praesentibus scilicet et futuris, quia vir venerabilis Liuprammus Iuuauensis ecclesiae archiepiscopus nosterque familiaris excellentiam nostram adiens deprecabatur, ut sibi liceret a viris nobilibus eorum res proprias et mancipia cum rebus ecclesiae et mancipiis, quae in honore sancti Hruotberti ceterorumque sanctorum dedicata est ac ei ad regendum commissa, commutare ea videlicet ratione, quod ipsa ecclesia nihil iuris suaea) careret, sed potius compendium et utilitas eidem ecclesiae exinde generetur. Nos vero solemni more, sicut omnibus iusta et rationabilia petentium agere volumus. petitioni eius aurem serenitatis nostrae accomodavimus ac per hoc hanc auctoritatem nostram praefato Liupprammo archiepiscopo seu successoribus suis fieri decrevimus, per quam volumus atque iubemus, ut ubicumque ipsi et advocati eorum tales res inveniant, quae ecclesiae illorum aptius et utilius atque congruentius coniacere videantur, liberam potestatem habeant commutare et ad opus sedis suae subicere et hoc in illorum et advocatumb) eorum provisione consistat, ut cum summa cautela et diligentia consideretur, ne peius aut deterius vel minus in ullo isto negotio parti et potestatec) iam nominatid) sedis et monasteriis ex illa commutatione proveniat statuentesque, ut deinceps quicquid pro utilitate sepedictae ecclesiae et monasteriis praefatus ep[iscopus su]ccessoresque illius et advocati eorum commutaverint in mancipiis ceterisque rebus, silvis vel etiam territoriis .per hanc nostrae benivolentiae concessi[one]m firmum et inconvulsum perpetuo permaneant et ut null[i liceat]e) illam commutationem infringere vel inrumpere aut infestare, sed, ut diximus, quicquid par[s] altera alteri dederit, stabilitum et in contaminatum fut[uris tem]poribus permaneat. Et ut haec nostrae concessionis aucto[ritas fir]miorem atque diutiorem obtineat vigorem et a cunctis fid[elibu]s sanctae dei ecclesiae nostrisque melius credatur et diligentius conservetur, manu propria nostra subter eam firmavimus et anuli nostri inpressione adsignari iussimus. (NT.)||
      Signum domni (MF) [Hludouuic]i gloriosissimi regis. ||
      C. [Co]meatus notarius ad vicem Radleici recognovi et SR. (NT.) ||
      Data XVII kalend. decembris, anno Christo propitio XVIII regni domni Hludouuif) serenissimi regis in orientali Francia, indictione XV; actum Reganesburg civitate; in dei nomine feliciter amen.
      Source Fulltext: Salzburger Urkundenbuch, II. Band, Urkunden von 790 bis 1199. Willibald Hauthaler und Franz Martin. S. 33-34.

      Original dating clauseXVII kalend. decembris

      Editions
      • SUB II 017 - Juvavia Anh. 91 n° 35 aus C. - Böhmer-Mühlbacher, RJ 12 n° 1399.


      LanguageLatein

      Notes
      a A statt suib A statt advocatorum. c A statt potestati.d A statt nominate. e aus B.-Mühlbacher n° 1388 ergänzt, nullus C. f A.
      Places
      • Regensburg
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.