useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Salzburg, Domkapitel (831-1802) AUR 0860 XI 20
Signature: AUR 0860 XI 20
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
20. November 860, Mattighofen
König Ludwig der Deutsche schenkt der Salzburger Kirche auf Bitte Erzbischofs Adalwin die Stadt Steinamanger und andere Beitzungen in Westungarn, die diese bisher vom König und anderen zu Lehen gehabt hatte.
Source Regest: Salzburger Urkundenbuch, II. Band, Urkunden von 790 bis 1199. Willibald Hauthaler und Franz Martin. S. 38.
 

orig.
Current repository
HHStA Wien AUR (http://www.oesta.gv.at)

Posse II, 6
    Graphics: 

    cop.
    K.-B. 1 f. 46 (C).

      x
      C. In nomine sanctae et individuae trinitatis. Hludouuicus divina favente gratia rex. Oportet igitur nos, qui divino sumus munere quodammodo prae ceteris mortalibus sublimati, eius in omnibus parere praeceptis, cuius clementia praelati sumus atque cuius praecellimus munere, loca utique sibi dicata per petionesa) fidelium nostrorum nostro relevari iuvamine atque regali tunimineb), quoniam hoc nobis et ad mortalem vitam temporaliter transigendam et ad aeternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus. Quapropter comperiat omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet et funturorum sollertia, qualiter quidam venerabilis archiepiscopus noster Adaluuinus veniens in procerum nostrorum praesentiam postulavit serenitatem nostram, ut ob mercedis nostrae augmentum quasdam res proprietatis nostrae ad sanctam ecclesiam Iuuauensem, quae est constructa in honore sancti Petri principis apostolorum et sancti Rotberti, ubi etiam corpore requiescit et ipse praedictus venerabilis episcopus praeest, in proprium iure perpetuo permanendum concedissemus. Cuius petitioni ob amorem domini nostri Iesu Christi seu ob remedium animarum antecessorum nostrorum ac beatae memoriae domni ac genitoris nostri nostraeque etiam mercedis augmentum libenti animo assensum prebentes decrevimus ita fieri. Tradimus itaque ad praedictam casam dei Sabariam civitatem et Peinihhaa, sicut Odolricus comes noster et missus de ipsis rebus eas circuivit ceterique nostri fideles et praedictum venerabilem archiepiscopum de ipsis rebus vestivit, ita deinceps iure perpetuo volumus, ut ad praedictam casam dei permaneant. Insuper etiam tradimus ibi istas curtes in proprium, quae antea ibi in beneficium fuerunt ex alicuius dato sive ex parte nostra sive ex alterius cuiuslibet parte ibi antea beneficiatae fuissent, quarum haec sunt nomina: ad Magalicham, ad Uuahauua, ad Liupinam, ad Holunburc, ad Trigisimam, ad Penninuuanc, ad ecclesiam Anzonis, ad Uuitanesperc, ad ecclesiam Ellodis, ad ecclesiam Minigonis presbiteri, ad Kundpoldesdorf, ad Rapam, ad siccam Sabariam; item ad Peinicahu, ad Salapiugin, et ecclesiam ad Chuartinahu, ecclesiam ad Kensi, ecclesiam ad Ternperch, ecclesiam Gundoldi, ecclesiam ad Sabnizam, ad Nezilinpah; item ad Rapam, ad Tudleipin, ad Sulpam, ad Lubantam, ad Kurcizam beneficium Engilbaldi, ad Carantanam ecclesiam sanctae Mariae, ad Trahoue, ad Gurniz, ad Trebinam, ad Astaruuizam, ad Friesah, ad Crazulpam, ad Pelisam, ad Chumbenzam, ad Undrimam, ad Liestinicham, ad Pruccam, ad Morizam, ad Strazinolun duo loca, ad Luminicham iuxta Rapam ea videlicet ratione, ut ab hodierna die et deinceps praedictae res ad praedictam casam sancti Petri et sancti Rotberti, ubi etiam ipse corpore requiescit, iure perpetuo permaneant absque alicuius contradictione, nec ullus successor noster aut dux vel comes sive vicarius seu qualibet ulla iudiciaria potestas de praedictis rebus, quas praenominavimus, potestatem habeat inde quippiam abstrahere, sed per hoc nostrae auctoritatis praeceptum, sicut praediximus, ad praedictum locum sancti Petri et sancti Rotberti, ubi etiam corpore requiescit in Salzburc civitate, absque alicuius molestia vel inquietudine sint. Et ut haec auctoritas largitionis ac confirmationis nostrae firmior habeatur et per futura tempora a fidelibus nostris verius credatur et diligentius observetur, manu propria nostra subter eam firmavimus et anuli nostri inpressione assignare iussimus.||
      Signum (M) domni Hludouuici serenissimi regis. ||
      Hebarhardus notarius ad vicem Grimaldi archicappellani recognovi et SR.||
      Data XII kal. decembris anno Christo propitio XXVIIII regni domni Hludouuici serenissimi regis in orientali Francia regnante, indictione VIIII; actum Matahhoua villa regia; in dei nomine feliciter amen.c)
      Source Fulltext: Salzburger Urkundenbuch, II. Band, Urkunden von 790 bis 1199. Willibald Hauthaler und Franz Martin. S. 38-40.

      Original dating clauseXII kal. decembris

      Editions
      • SUB II 021 - Juvavia Anh. 95 n° 38 aus A zu 861. - Fejer, Cod. dipl. Hung. 1, 169 (angeblich aus Mon. Boic. 10, 345) zu 840. - Kukuljevic, Cod. dipl. Croatiae 1, 49 aus A. - Zahn, Steir. U.-B. 1, 10 n° 7 auszgsw. aus AB. - v. Jaksch, Mon. Carinth. 3, 11 no 27 auszgsw. aus A. - Ankershofen, Reg. no 11. - Böhmer-Mühlbacher, RJ 12 n° 1444.
      Secondary Literature
      • Hormayr, Taschenbuch 1813, 69. - (Hormayr,) Archiv f. Geogr. 1819, 546 no 6. - Kärntn. Zeitschrift 2 (1820), 197.


      LanguageLatein

      Notes
      a A statt petitiones. b so AB statt tueri munimine. c Datierungszeile mit lichterer Tinte A.
      Places
      • Mattighofen
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.