Charter: Salzburg, Domkapitel (831-1802) AUR 1062 VIII 23
Signature: AUR 1062 VIII 23
Add bookmark
Edit charter (old editor)
23. August 1062, Neuss
König Heinrich IV. nimmt auf Bitten des Eb Gebhard alle Besitzungen der Salzburger Kirche in seinen Schutz und bestätigt sie, besonders die in fremden Diözesen gelegenen Güter in Bozen, in der Ostmark, in und um Regensburg mit dem Winzerurfahr, den daneben und am Berg gelegenen Weingärten.Source Regest: Salzburger Urkundenbuch, II. Band, Urkunden von 790 bis 1199. Willibald Hauthaler und Franz Martin. S. 166.
Current repository:
HHStA Wien AUR (http://www.oesta.gv.at)
HHStA Wien AUR (http://www.oesta.gv.at)
Posse XVI, 2
K.-B. 1 f. 95' (C).
C. In nomine sanctae et individuae trinitatis. Heinricus divina favente clementia rex. Omnibus sanctae dei aeclesiae nostrisque fidelibus notum esse volumus, qualiter Gebehardus archiepiscopus nostram clementiam humiliter adiit rogans, quatinus pro remedio animae patris nostri Heinrici imperatoris nostramque salutem omnia aecclesiae suae bona in nostrum mundiburdium reciperemus ac more antecessorum nostrorum regum seu imperatorum precepto nostro confirmaremus. Nos vero petitionem eius iustam cognoscentes fidelium nostrorum consilio benignum assensum super hac re prebuimus atque eadem bona, que vel ipse aut antecessores sui proprie infra suam parrochiam hactenus possiderunta) aut quarum investituram habuerunt, cum omnibus suis pertinentiis hoc est utriusque sexus familiis areis aedificiis terris cultis et incultis agris pratis pascuis campis silvis venationibus forestis piscationibus aquis aquarumve decursibus monetis theloneis aecclesiis decimationibus molis molendinis exitibus et reditibus, quaesitis et inquirendis seu cum omni utilitate, que ullo modo inde provenire potest, in nostram tutionem recepimus ac per huius nostri paginam precepti aecclesiae suae asscripsimus annuimus atque. corroboravimus. Nominatim autem illa eiusdem aecclesiae suae bona, quae in caeteris parrochiis sunt queque maxime nostrae defensionis indigent, scilicet qua in Bozan vel in orientali marchia aut in civitate Radisbona infra aut extra posita sunt, cum areis aedificiis servis et ancillis cum portu, qui Wincirin dictus est, cum vineis iuxta eundem portum in monte positis, et cum omnibus, que antecessores sui Thietmarvs et Baldvvinus sub Gebehardo episcopo et sub ducibus Henricho, Cuonone Radisbone habuerunt, et quorum dehinc investituram succedente G(ebehardo) archiepiscopo eadem Salzburgensis aecclcsia tenuit, firmiter in nostrum mundiburdium assumsimusa) atque eidem aecclesiae eiusque rectori G(ebehardo) omnibusque suis successoribus in proprium dedimus, concessimus atque in perpetuum confirmavimus ea videlicet ratione, ut nulla persona eadem, supradictae aecclcsiae bona invadere diripere aut ullo modo inquietare presumat. Et ut haec nostra regalis traditio et confirmatio stabilis et inconvulsa omni permaneat aevo, hanc paginam inde conscribi manuque propria corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri.||
Signum domni Heinrici qnarti regis. (M)||
Fridericus cancellarius vice Sigifridi archicancellari recognovi. S.b)||
Data X kal. sept., anno dominicae incarnationis MLXII, indict. XV, anno autem ordinationis domni Heinrici quarti regis VIII, regni vero VI; actum Nuisse; in dei nomine feliciter amen.
Signum domni Heinrici qnarti regis. (M)||
Fridericus cancellarius vice Sigifridi archicancellari recognovi. S.b)||
Data X kal. sept., anno dominicae incarnationis MLXII, indict. XV, anno autem ordinationis domni Heinrici quarti regis VIII, regni vero VI; actum Nuisse; in dei nomine feliciter amen.
Source Fulltext: Salzburger Urkundenbuch, II. Band, Urkunden von 790 bis 1199. Willibald Hauthaler und Franz Martin. S. 166-168..
Original dating clause: X kal. sept.
Editions:
- SUB II 100 - Juvavia Anh. 254 n° 107 aus B = Ried, Cod. dipl. Ratisb. 1, 157 n° 165. Böhmer, Reg. n° 1751. - Stumpf, RK n° 2610.
Language:
Notes:
a) A.b) Posse XVI, 2.
Places
- Neuss
Haus-, Hof- und Staatsarchiv, Salzburg, Domkapitel (831-1802) AUR 1062 VIII 23, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-HHStA/SbgDK/AUR_1062_VIII_23/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success