useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Bernhard, Zisterzienserinnen (1263-1571) 1263 V 09
Signature: 1263 V 09
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
9. Mai 1263, Rom
Item eiusdem littera ad memoratos abbates pro mittendis aliquibus monachis in Maylan.
Source Regest: 
ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) Nr. 3, S. 150
 
x
Urbanus episcopus servus servorum dei. Dilectis filiis. Cesariensi et de hailsprun. monasteriorum abbatibus Augustensis et Eystettensis dyocesum salutem et apostolicam benedictionem. Attendens dilectus filius nobilis vir hainricus de chunring. Marschalcus austrie. illud esse felix commercium. cum terrena pro celestibus conmutantur. pro sue ac parentum suorum animarum remedio. monasterium in quo sint sorores cysterciensis ordinis. de bonis suis in fundo proprio construere ad honorem dei. et beate marie virginis gloriose proponit. Quia vero aliquorum fratrum monasteriorum vestrorum presencia propter hoc dicitur indigere. Discrecionem vestram rogamus. monemus et hortamur attente per apostolica vobis scripta precipiendo mandantes quatenus aliquos de huiusmodi fratribus. quos idem nobilis a vobis pecierit. et vosmagis utiles esse videritis ad construccionem dicti monasterii concedatis. Datum apud urbem veterem VII. Idus maij Pontificatus nostri anno tercio.
Source Fulltext: ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) S. 150

Original dating clauseVII. Idus maij



LanguageLatein
Places
  • Rom
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.