Charter: St. Bernhard, Zisterzienserinnen (1263-1571) 1263 V 27
Signature: 1263 V 27
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. Mai 1263, Rom
Videns igitur nobilis dominus Hainricus de Chunring, Marschalkus Austrie, quod ordinacio et voluntas divina immobili decreto moveretur ad construccionem Monasterii in Maylan, misit nunccios ad curiam romanam, ut per aposcolica edicta frater Chunradus, cuius supra in prologo mencionem fecimus, ad ipsius promocionem in quibuslibet necessariis exerciciis ligaretur. Quod talibus literis primo noscitur ordinatum.Source Regest:
ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) Nr. 1, S. 149
ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) Nr. 1, S. 149
x
Urbanus episcopus servus servorum dei. Dilecto filio fratri Chunrado converso monasterii in Hailsprunn Cysterciensis ordinis Eystettensis Dyocesis salutem et apostolicam benedictionem. Attendens dilectus filius nobilis vir. Hainricus de chunring. Marschalcus austrie. illud esse felix commercium. cum terrena pro celestibus conmutantur. pro sue ac parentum suorum animarum remedio prout asserit. monasterium in quo sint moniales cysterciensis ordinis de bonis suis in fundo proprio constituere. ad honorem dei et beate Marie virginis gloriose proponit. ad cujus construccionem presenciam tuam asserit non modicum oportunam. Cupientes igitur. ut ipsius nobilis huiusmodi pium propositum ad felicem perducatur effectum. dilectum filium abbatem de hailsprunnen rogandum duximus. et hortandum. nostris ei dantes litteris in preceptis. ut te ipsi nobili pro hujusmodi opere absque qualibet difficultate concedat moraturum secum propter hoc, et cura constructionem ipsius monasterij consilium et auxilium secundum datam tibi a deo graciam inpensurum. Quocirca discrecionem tuam rogamus et hortamur attente. quatenus postquam tibi dictus abbas huiusmodi licenciam concesserit. ad nobilem accedas eundem et moreris cum eo sibique cura constructionem dicti monasterij inpendas consilium et iuvamen. Datum apud urbem veterem VI. Kalendas Junij Pontificatus nostri anno tercio.
Source Fulltext: ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) S. 149
Original dating clause: VI. Kalendas Junij
Language:
Places
- Rom
Haus-, Hof- und Staatsarchiv, St. Bernhard, Zisterzienserinnen (1263-1571) 1263 V 27, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-HHStA/StBernhardOCist/1263_V_27/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success